Matthew 21:7
Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. + 21.7 Et adduxerunt. Sic et apostoli mundum virtute Christi a potestate diaboli solverunt, et imposuerunt vestimenta super eum. Sed cætera turba, id est, Judæi vestimenta, id est, legis mandata sternunt, quia a Christianis erant conculcanda, in via, id est, in Christo. Super eos. Vestes apostolorum sunt præcepta divina, et gratia spiritualis, quibus turpitudo carnis nostræ tegitur. His prius nudi populi, sed modo per apostolos ornati Christum habent sessorem. Minor turba non ponit vestes super asinam, sed in via nec ubi offendat: quia sancti martyres carnem exuentes, simplicioribus viam per exemplum suo sanguine parant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And brought the ass, and the colt, and put on them their clothes, and they set him thereon.
In Context
6Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus.
Cross References
2 Kings 9:13Festinaverunt itaque, et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus ejus in similitudinem tribunalis, et cecinerunt tuba, atque dixerunt: Regnavit Jehu.
Luke 19:32Abierunt autem qui missi erant: et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.