Mark 12:20
Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine. + 12.20 Septem ergo, etc. ID. Turpitudinem fabulæ opponunt, ut resurrectionem negent. Sed mystice, septem fratres sine filiis defuncti, omnibus reprobis congruunt: qui per totam vitam (quæ septem diebus volvitur) a bono opere steriles sunt, quibus viritim morientibus ad ultimum et ipsa mundana conversatio moritur, id est, transit, quasi uxor infecunda, quam illi sine fructu boni operis exegerunt. HIER. Mulier sterilis, nec relinquens semen ex septem fratribus, etc., usque ad quia initium sapientiæ timor Domini.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Now there were seven brethren: and the first took a wife, and dying left no seed.
In Context
21Et secundus accepit eam, et mortuus est: et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter.
Cross References
Matthew 22:25Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.