Mark 12:28
Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum. + 12.28 Interrogavit eum. HIER. Quid sibi vult hæc quæstio, cum hoc sciant omnes periti in lege? Sed diverse in Exodo et Levitico et Deuteronomio ordinantur mandata. De his enim duobus uberibus super pectora sponsæ levatis alitur nostra infantia. Primum omnium, etc. Maximum quod ante omnia debemus in corde, quasi unicum pietatis fundamentum locare, hoc est, scilicet cognitio atque confessio divinæ unitatis cum exsecutione divinæ operationis, quæ in dilectione Dei et proximi perficitur: hæc est fides quæ per dilectionem operatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
27Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis.
Cross References
Matthew 5:19Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum. + 5.19 Qui ergo solverit, etc. Minima sunt crux Christi et passio, quam qui erubescit minimus est; qui confitetur magnus. Vel Pharisæos notat, qui mandata Dei dimiserunt pro suis traditionibus, quæ nihil valent, dum vel minimum, quod in lege est, prætereunt. Moraliter autem solvit qui non implet, sed tenet sicut infirmis data sunt. Vel qui non intelligit spiritualiter. Solvere, non est agere, quod recte intelligit, vel non intelligere quod non depravat, aut minuere integritatem superadditionis Christi. Minimus vocabitur, etc. In regno cœlorum minimus vocabitur qui erit in eo indignus, in quo nullus minimus sed omnes magni. Qui autem fecerit. Qui non solverit, et sic docet, non minimus, non tamen magnus: sed facit quod docet. Soli enim factores legis justi sunt apud Deum Rom. 2..
Matthew 22:34Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum: + 22.34 Silentium. Nota venena invidiæ superari posse, sed difficile conquiescere. Convenerunt. Ut multitudine vincerent quem non poterant ratione. In tentando conveniunt qui in doctrina contrarii sunt. Jam confutati erant in ostensione denarii, jam viderant etiam Sadducæos obmutescere, sed tamen malevolentia et livor nutrit impudentiam.
Luke 10:25Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo? + 10.25 Legisperitus surrexit. Legis doctor qui sine fide in lege jacebat, surgit ut stet: stat dum magistrum vocat, sed et stando tentat Deum tacendo quod erat.
Luke 20:39Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei: Magister, bene dixisti.