The Bible Software
bible.softwareMarkMark 12 › Mark 12:31

Mark 12:31

Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the second is like, namely this, Thou shalt love thy neighbour as thyself. There is none other commandment greater than these.

In Context

30et diliges Dominum Deum tuum ex tota corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum.

32Et ait illi scriba: Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius præter eum. + 12.32 Bene magister. BEDA. Ostendit scriba in hac responsione inter scribas et Pharisæos gravem quæstionem diu versatam esse, etc., usque ad nemo autem absque fide et dilectione in qua sententia scriba iste declarat se fuisse.

Read all of Mark 12

Cross References

Leviticus 19:18Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus. + 19.18 Non quæras ultionem. Id est, ne ulciscendi libidine rapiaris dum arguis, ut lætari vel consolari velis de alieno malo, sed potius consulere illi quem arguis. Unde secundum LXX sequitur: Non irasceris filiis populi tui, etc. Sic enim recte ira definita est, quæ sit ulciscendi libido.

Matthew 19:18Dicit illi: Quæ? Jesus autem dixit: Non homicidium facies; non adulterabis; non facies furtum; non falsum testimonium dices;

Luke 10:27Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum. + 10.27 Ille respondens dixit. Dixit quod legerat, sed non implevit quod scriptum erat, quia in præsentia habebat Dominum quem diligere debebat, sed hunc magistrum, non Deum, vocat.

Romans 13:8Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit. + 13.8 Nemini quidquam. Pax ad omnes, dilectio inter fratres. Aliter enim vere fratres non sunt. Diligatis. Mentio fit hic de charitate, quia valet ad hanc humilitatem. Sola enim charitas est, quæ etiam reddita semper retinet debitorem. Redditur enim cum impenditur, debetur autem etiam si reddita fuerit, quia nullum est tempus quo impendenda non sit. Nec cum redditur, amittitur, sed potius reddendo multiplicatur; habendo enim redditur, non carendo, ut pecunia quæ reddi non potest, nisi habeatur; nec haberi, nisi reddatur, imo cum redditur ab homine, crescit in homine; et tanto major acquiritur, quanto pluribus redditur. Diligit proximum. Cum duo præcepta sint charitatis, pro utroque unum sæpe ponitur, quia nec Deus sine proximo, nec sine Deo proximus diligitur vel potest diligi. Dilectio proximi in factis apparet, dilectio Dei amplius latet, et ideo hanc specialius ponit, de qua Dominus ait: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, ubi illud mandatum majus dilectionis Dei videtur esse prætermissum. Sed bene intelligentibus utrumque invenitur in singulis; quia qui diligit Deum, nec potest eum contemnere quem Deus præcipit diligi, et qui sancte ac spiritualiter diligit proximum, quid in illo diligit nisi Deum? Proximum, legem implevit. Omnem hominem intelligi oportet per proximum, quia nemo est, cum quo sit operandum malum. Qui ergo amat homines, aut quia justi sunt, aut ut justi sint amare debet. Sic enim et seipsum amare debet, scilicet, vel quia justus est, vel ut justus sit. Qui enim aliter se diligit, injuste se diligit, quia ad hoc se diligit ut sit injustus, ad hoc ergo ut sit malus: ergo jam se non diligit; qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam.

Galatians 5:14Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. + 5.14 Omnis enim lex. Nam et illa quæ ad bonos mores pertinent, et illa quæ in sacramentis sunt (cum bene a liberis intelligantur, nec carnaliter observantur a servis) ad charitatem referantur necesse est. Diliges proximum. Hoc scriptum est in Levitico Levit. 19., in quo recte dicit impleri legem universam, cum tamen duo sint præcepta charitatis in quibus tota lex pendet et prophetæ, quia dilectio Dei in dilectione proximi continetur; et ideo in hoc præcepto perfectio salutis est, quia sine proximo non diligitur Deus: Qui enim non diligit proximum suum, quem videt, Deum, quem non videt, quomodo potest diligere? I Joan. 4. Cum igitur utrumque præceptum ita sit, ut neutrum sine altero possit teneri, unum eorum sufficit commemorare. Sicut teipsum. Non potest proximum diligere, qui non diligit se. Se autem non diligit qui digit iniquitatem. Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam Psal. 10..

1 John 3:17Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas Dei manet in eo? + 3.17 Qui habuerit, etc. Si vel ex temporis opportunitate, vel ex humana infirmitate non contigerit animas ponere, debemus saltem res nostras pro fratribus deponere, et hoc est nutrimentum charitatis. Qui didicit rem suam dare, quandoque poterit seipsum deponere.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 12:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 12:30Mark 12Mark 12:32 →