The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 19 › Matthew 19:18

Matthew 19:18

Dicit illi: Quæ? Jesus autem dixit: Non homicidium facies; non adulterabis; non facies furtum; non falsum testimonium dices;

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He saith unto him, Which? Jesus said, Thou shalt do no murder, Thou shalt not commit adultery, Thou shalt not steal, Thou shalt not bear false witness,

In Context

17Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. + 19.17 Quid me interrogas de bono? Quia bonum dixit magistrum, et non Deum, vel Dei Filium confessus est: dicit quemlibet sanctum hominem comparatione Dei non esse bonum. Christus autem non renuit testimonium bonitatis, sed magistri absque Deo excludit errorem. Non se magistrum bonum esse negat, sed magistrum absque Deo nullum bonum esse dicit. Serva mandata. Iste quæsierat, quid faciam? contra non ait, disce: quia Deus eum docuerat factor rationalis creaturæ: ostendens quia ille non est bonus qui quærit de bono, sed qui facit quod bonum est.

19honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum.

Read all of Matthew 19

Cross References

Exodus 20:12Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi. + 20.12 Honora patrem, etc. Hoc est primum septem mandatorum quæ pertinent ad proximum. Bene autem septem sunt. Septenarius enim ex ternario constat et quaternario. Ternarius vero animæ congruit, quæ est irascibilis, concupiscibilis et rationalis. Quaternarius corpori.

Matthew 5:21Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit judicio. + 5.21 Audistis, etc. Exponit quæ est justitia Pharisæorum, quam qui adimplet non statim magnus, sed aliquem gradum conscendit.

Luke 18:20Mandata nosti: non occides; non mœchaberis; non furtum facies; non falsum testimonium dices; honora patrem tuum et matrem.

Galatians 3:10Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea. + 3.10 Quicunque enim, etc. Hoc intelligendum est, non de operibus quæ ad mores pertinent, sed quæ in observationibus illis fiebant. Prodest lex in tabulis scripta: cætera onus sunt, quod probat auctoritate Scripturæ, dicens: Scriptum est. Qui ex operibus legis sunt, maledicti sunt, quia sicut scriptum est a Moyse in Deuteronomio Deut. 21.: Maledictus omnis homo, etc. Quasi: Multa præcepi quæ omnia nullus implere poterit: sed in onus data sunt, et ideo omnes maledicti. In quo innuit desiderandum esse Salvatorem, qui finem ponat his, et liberet non solum ab aliis peccatis, sed a maledicto legis. Cur ergo Galatæ transeunt a gratia ad maledictum?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 19:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 19:17Matthew 19Matthew 19:19 →