Mark 12:40
qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis: hi accipient prolixius judicium. + 12.40 Qui devorant domos viduarum. Quasi patroni in judicio futuri, ab infirmis et peccatorum conscientia turbatis pecuniam accipere non dubitant: cum commendet Deo orationem manus porrecta ad dandum, non collecta ad accipiendum: quibus illud congruit: Oratio ejus fiat in peccatum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
39et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in cœnis:
Cross References
Micah 2:2Et concupierunt agros, et violenter tulerunt: et rapuerunt domos, et calumniabantur virum, et domum ejus: virum, et hæreditatem ejus.
Matthew 6:7Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. + 6.7 Orantes autem. Sicut hypocritarum est ostendi et placere hominibus, ita gentilium est multiloquium, a quibus et cœpit. Hi enim exercendæ linguæ magis operam dant, quam menti mundandæ: ut hoc nugatorii officii genus, etiam ad Deum prece flectendum transferant, putantes quod sicut orator judicem, ita et ipsi Deum flectere queant. CHRYSOST. Si paucis orandum est, cur parabolam proposuit Lucas ad montem semper esse orandum, etc., usque ad Si quidem et Christus et Paulus jussit breves, sed crebras fieri orationes ex paucis intervallis. CASS. Utilius censent (Patres) breves quidem orationes, sed creberrimas, etc., usque ad succincta brevitate vitemus. Putant enim. Putantes quod persuasibilibus verbis Deus mulceatur. Vel si absens est vocetur: et quod nescit, verborum ambagibus doceatur.
Matthew 23:13Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines ! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare. + 23.13 Clauditis. Vel malo exemplo, vel mysteria Scripturarum tollendo. Exemplo enim et doctrina eorum qui magistri sunt, alii quidem Christum non recipiunt.
Matthew 23:33Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ? + 23.33 Quomodo fugietis. HIER. Sepulcra sanctorum ædificando, an potius corda a malitia mundando. Liberabunt vos sancti, quorum sepulcra ornatis? Non certe. Sancti non sunt amici inimicis Dei: frustra sanctos honorant, qui sanctitatem spernunt.
Luke 20:47qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem: hi accipient damnationem majorem.