The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 20 › Luke 20:47

Luke 20:47

qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem: hi accipient damnationem majorem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Which devour widows’ houses, and for a shew make long prayers: the same shall receive greater damnation.

In Context

46Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis, + 20.46 Attendite a scribis. Duplici ratione jubemur attendere a vanæ gloriæ cupidis, ne vel eorum simulatione decipiamur, vel eorum exemplo ad amorem temporalium inflammemur. Et amant salutationes in foro. Non salutari in foro, nec primas sedes vetat eis quibus debentur ex ordine officii, sed eis qui indebite amant. Animum enim, non gradum redarguit. Nec vero caret culpa, si is fori litibus interesse velit, qui desiderat sedere in cathedra Moysi. Qui devorant, etc. Marcus: Sub obtentu prolixæ orationis, qui ut religiosiores appareant, prolixius orant, ubi ab infirmis quibuslibet, et peccatorum suorum conscientia turbatis, quasi patroni laudes et pecunias accipiant, quorum oratio fit in peccatum, ut non solum pro aliis non possint intercedere, sed nec sibi ad salutem proficere, imo pro ipsis orationibus magis damnabuntur. Hi accipient damnationem. In hoc insinuat illos etiam, qui in angulis stantes orant, ut videantur ab hominibus, damnationem quidem mereri, sed istos majorem.

Read all of Luke 20

Cross References

Jeremiah 7:6advenæ, et pupillo, et viduæ non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc, et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis:

Ezekiel 33:31Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus: et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos: quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum.

Amos 8:4[Audite hoc, qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terræ,

Micah 2:8et e contrario populus meus in adversarium consurrexit. Desuper tunica pallium sustulistis: et eos qui transibant simpliciter convertistis in bellum.

Matthew 11:22Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis.

Matthew 23:14Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes ! propter hoc amplius accipietis judicium.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 20:47

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 20:46Luke 20