The Bible Software
bible.softwareMarkMark 12 › Mark 12:42

Mark 12:42

Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans, + 12.42 Vidua pauper. HIER. Hæc paupercula me et similes signat, qui mitto quod possum et desidero quod non possum vobis explanare. Non quantum, sed ex quanto desiderat Deus. Unusquisque quadrantem potest offerre. Hæc est torta panis in Levitico, quæ est voluntas prompta. Quadrans, quia ex tribus consistit, cogitatu, verbo et facto. Quadrans. Quadrantem vocant calculatores quartam partem cujusque rei, scilicet, loci, temporis, pecuniæ. Forsitan ergo hic quartam partem sicli, id est, quinque obolos significat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And there came a certain poor widow, and she threw in two mites, which make a farthing.

In Context

41Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazophylacium, et multi divites jactabant multa. + 12.41 Gazophylacium. BEDA. Græce, servare Latine. Gaza, Persice, divitiæ, Gazophylacium locus quo divitiæ servantur, et arca, scilicet, in qua populi donaria congregabantur ad usus templi. Unde in libro Regnum: Tulit Joiada pontifex gazophylacium unum, aperuitque foramen desuper IV Reg. 12., etc., et porticus in quibus servabantur. Unde: Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo. Aspiciebat quomodo. Sicut appetitores primatus et vanæ gloriæ cavendos esse dixit, et simulatione orantibus prolixius judicium prædixit, sic etiam offerentes justo examine discernit, ut retribuat singulis, secundum cor et opera, quod et hodie facit in Ecclesia. Divites. BEDA. Divites, Judæi de justitia legis elati, etc., usque ad cunctis superborum Judæorum operibus, præstant.

43et convocans discipulos suos, ait illis: Amen dico vobis, quoniam vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium.

Read all of Mark 12

Cross References

Song of Solomon 8:1[Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat? + 8.1 Quis mihi. Introducitur Judæa jam inspirata et edocta, et summo desiderio Deum investigat. Foris. Intus erat dilectus, dum in principio erat Verbum: foris, dum Verbum caro factum est Joan. 1.. Deosculer te, etc. Id est facie ad faciem videam, et ore ad os loquar.

Luke 12:59Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas. + 12.59 Reddas. Reddit semper pœnas pro peccatis patiendo, sed nunquam veniam consequendo.

2 Corinthians 8:2quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum: + 8.2 Quod in multo experimento. Abundantissima gratia eorum fuit in multo experimento tribulationis. Quia pro tribulatione Pauli et Sylæ ibi facta, non sunt scandalizati: sed cum gaudio acceperunt verbum, probati passionibus eorum. Et altissima. Tenues in substantia, divites in dando: quia pura conscientia operati sunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 12:42

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 12:41Mark 12Mark 12:43 →