Mark 12:5
Et rursum alium misit, et illum occiderunt: et plures alios: quosdam cædentes, alios vero occidentes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And again he sent another; and him they killed, and many others; beating some, and killing some.
In Context
4Et iterum misit ad illos alium servum: et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt.
Cross References
Jeremiah 7:25a die qua egressi sunt patres eorum de terra Ægypti usque ad diem hanc. Et misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem, consurgens diluculo, et mittens:
Matthew 21:35Et agricolæ, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.
Matthew 23:37Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti? + 23.37 Jerusalem. Quasi dicat: Rei estis sanguinis, et merito, quia multoties misi ad vos congregandos, et noluistis. Quoties. Ac si dicat: Ego volui, et tu noluisti, et quotquot congregavi mea voluntate semper efficaci te nolente feci, quia semper ingrata fuisti. Gallina. Hoc animal magnum affectum habet in filios, ita ut eorum infirmitate affecta infirmetur, et eos alis protegens contra milvum pugnet. Sic Dei sapientia per carnem infirmata, protegit nos et defendit a diabolo.
Luke 6:22Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejicerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.