Mark 13:17
Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus. + 13.17 Væ autem prægnantibu., etc. Quia vel uteri pondere vel filiorum sarcina gravatæ fugere non poterunt. Unde in libro Historiarum legitur uxorem Jonathæ turbatam fuga, filium sinu suo lapsum recepisse perpetuo claudum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But woe to them that are with child, and to them that give suck in those days!
In Context
16et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.
18Orate vero ut hieme non fiant.
Cross References
Lamentations 2:19Coph Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum; effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini: leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum.
Lamentations 4:10Jod Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos; facti sunt cibus earum in contritione filiæ populi mei.
Luke 21:23Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic. + 21.23 Erit enim pressura, etc. Hæc pressura et ira usque hodie populo illi per omnes gentes disperso durat. Non tamen in æternum durabit.