The Bible Software
bible.softwareMarkMark 14 › Mark 14:16

Mark 14:16

Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem: et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And his disciples went forth, and came into the city, and found as he had said unto them: and they made ready the passover.

In Context

15Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum: et illic parate nobis. + 14.15 Cœnaculum grande. ID. Ecclesia magna, quæ narrat nomen Domini, strata varietate virtutum et linguarum, unde: Circumamicta varietate Psal. 44. virtutum, in qua paratur Domino pascha. Dominus domus Petrus apostolus cui Dominus domum suam credidit: ut sit una fides sub uno pastore. BED. Cœnaculum lex spiritualis, quæ de angustiis litteræ egrediens in sublimi loco recipit Salvatorem, etc., usque ad quia cuncta paschæ sacramenta et cætera legis decreta ejus esse sacramenta cognoscit.

17Vespere autem facto, venit cum duodecim. + 14.17 Vespere autem. HIER. Vespera diei vesperam indicat mundi. Circa undecimam namque horam veniunt novissimi: qui primi denarium accipiunt vitæ æternæ: quia ante crucem Abraham erat in inferno, et post crucem latro in paradiso.

Read all of Mark 14

Cross References

Ezekiel 12:7Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem, et vespere perfodi mihi parietem manu: et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum.

Luke 22:35Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? + 22.35 Quando misi vos. Non eadem regula vivendi persecutionis tempore qua pacis discipulos informat. Missis siquidem discipulis ad prædicandum, ne quid tollerent in via præcepit; ordinans scilicet, ut qui Evangelium nuntiat, de Evangelio vivat. Instante vero mortis articulo, et tota illa gente pastorem simul et gregem persequente, congruam tempori regulam decernit, permittens necessaria victui, donec sopita persecutorum insania tempus evangelizandi redeat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 14:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 14:15Mark 14Mark 14:17 →