Mark 14:17
Vespere autem facto, venit cum duodecim. + 14.17 Vespere autem. HIER. Vespera diei vesperam indicat mundi. Circa undecimam namque horam veniunt novissimi: qui primi denarium accipiunt vitæ æternæ: quia ante crucem Abraham erat in inferno, et post crucem latro in paradiso.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And in the evening he cometh with the twelve.
In Context
Cross References
Matthew 26:20Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
Luke 22:21Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa. + 22.21 Verumtamen, etc. Sicut de passione prædixit, sic prædixit et de proditore, ut videns se latere non posse, pœniteat facti. Nec designat ex nomine, ne manifeste correctus impudentior fiat. Mittit ergo culpam in numero, ut conscius pœnitentiam agat prædixit et pœnam, ut quem pudor non convicerat, denuntiata supplicia cœrceant. Manus tradentis me. Exemplo Judæ Filium hominis tradit, qui illud inviolabile Dominici corporis sacramentum violare præsumit. Vendit, qui ejus timore et amore neglecto caduca amare convincitur et criminosa