The Bible Software
bible.software › Lucam › Lucam 22 › Lucam 22:35

Lucam 22:35

Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? + 22.35 Quando misi vos. Non eadem regula vivendi persecutionis tempore qua pacis discipulos informat. Missis siquidem discipulis ad prædicandum, ne quid tollerent in via præcepit; ordinans scilicet, ut qui Evangelium nuntiat, de Evangelio vivat. Instante vero mortis articulo, et tota illa gente pastorem simul et gregem persequente, congruam tempori regulam decernit, permittens necessaria victui, donec sopita persecutorum insania tempus evangelizandi redeat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he said unto them, When I sent you without purse, and scrip, and shoes, lacked ye any thing? And they said, Nothing.

In Context

34At ille dixit: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis:

36At illi dixerunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat; similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium. + 22.36 Sed nunc, etc. In hoc nobis quoque datur exemplum, ut nonnunquam causa instante, quædam de nostri propositi rigore sine culpa possimus intermittere. Verbi gratia: si per inhospitales regiones iter agimus, plura viatici causa licet portare quam domi habeamus. Et qui non habet. Gladium vel habitum sumere, vel non habitum jubet emere, ut sciant legentes non facultatem resistendi deesse discipulis, sed amorem magistro potius inesse patiendi, ubi etsi nulla alia causa esset evaginandi gladium, sufficere potest illa ut, amputata servi auricula, tactu Domini sanaretur. In quo admonemur, ne iram percussi sustineamus, sed fidem resurgentes suscipiamus.

Read all of Lucam 22

Cross References

Deuteronomy 8:2Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent quæ in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non. + 8.2 Quadraginta annis. Ideo enim per quadraginta annos permisit eos affligi, ut cognoscerent quantæ fragilitatis essent. Ut affligeret te. AUG., quæst. 13. Hic apertius dictum est, etc., usque ad quod si dixisset, intelligendum erat, cognita faceret.

1 Kings 11:22Dixitque ei Pharao: Qua enim re apud me indiges, ut quæras ire ad terram tuam? At ille respondit: Nulla: sed obsecro te ut dimittas me.

Psalms 34:9Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo. + 34.9 Anima autem mea exsultabit. CAS. Præmissa spe boni et gaudio, enarrat quam maligne erga benignum agat. In Domino. AUG. Quo nihil suavius: nec defecit, qui omnia fecit: ipsum ergo pete, et in illo habebis omnia. 1

Matthew 6:31Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? + 6.31 Nolite ergo solliciti, etc. Plenius inculcat et revolvit, quod a principio sermonis docuit, ut absque sollicitudine vivamus. Nolite, etc. Hic videntur argui hi qui, spreto victu vel vestitu communi, lautiora sibi vel austeriora præ his cum quibus vivunt, alimenta quærunt vel indumenta. Solliciti esse. Sollicitudo suffocat verbum Dei, ne fructum referat, et facit similem gentili, id est infidelem.

Mark 6:8Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona æs, + 6.8 Ne quid tollerent, etc. Tanta sit in Domino fiducia, ut nihil deesse certissime sciant, ne dum sibi provident temporalia, minus aliis provideant æterna. BEDA. Mattheus et Lucas memorant Dominum discipulis dixisse, ut nec virgam ferrent: Marcus ne quid tollerent nisi virgam. Sed illi realiter virgam accipiunt. Marcus per virgam potestatem accipiendi necessaria a subditis intelligit.

Luke 10:4Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. + 10.4 Nolite ergo portare sacculum neque peram. Tanta prædicatori debet esse fiducia in Deo, ut præsentis vitæ sumptus etsi non prævideat, tamen sibi non defecturos certissime sciat, ne dum occupatur mens ad temporalia, minus prædicet æterna. Neminem per viam salutaveritis. Festinare jubet contendere, ne alicujus obvii confabulatione reflectantur ab injuncto itinere. Nec simpliciter ait: Neminem salutaveritis cum sit usus humanitatis alios salutare, sed addidit, in via, quia non salutationis sedulitas aufertur, sed obstaculum impediendæ devotionis aboletur, ut quando divina mandantur, paulisper sequestrentur humana.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Lucam 22:35

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Lucam 22:34Lucam 22Lucam 22:36 →