Mark 14:35
Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora. + 14.35 Et orabat. ID. Hæc vox est sonus infirmitatis nostræ, etc., usque ad sed quia aliter non fiet, Non quod ego volo, sed quod tu. HIER. Hoc contra Eutychianos qui dicunt unam tantum in Christo operationem, unam voluntatem: hic autem ostendit humanam quæ per infirmitatem carnis recusat passionem, et divinam quæ prompta est perficere dispensationem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 9:18Et procidi ante Dominum sicut prius, quadraginta diebus et noctibus panem non comedens, et aquam non bibens, propter omnia peccata vestra quæ gessistis contra Dominum, et eum ad iracundiam provocastis:
2 Chronicles 7:3Sed et omnes filii Israël videbant descendentem ignem, et gloriam Domini super domum: et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide, adoraverunt, et laudaverunt Dominum, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
Mark 14:41Et venit tertio, et ait illis: Dormite jam, et requiescite. Sufficit: venit hora: ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
Acts 10:25Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit.
Revelation 4:10procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in sæcula sæculorum, et mittebant coronas suas ante thronum, dicentes: + 4.10 Et adorabant. Quod a se non habebant, ab illo requirebant voce et opere. Dicentes. In secreto cordis attribuentes Deo victoriam vitiorum et tribulationum.