Mark 14:48
Et respondens Jesus, ait illis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me? + 14.48 Tanquam ad latronem. ID. Quasi dicat: Stultum est cum gladiis et fustibus comprehendere, qui ultro se vobis tradit: et in nocte quasi latitantem investigare per proditorem, cum quotidie in templo doceat. Sed ideo adversum me congregamini in tenebris, quia potestas vestra in tenebris est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
49quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ.
Cross References
1 Samuel 26:18Et ait: Quam ob causam dominus meus persequitur servum suum? quid feci? aut quod est malum in manu mea?
Luke 22:52Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores: Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus? + 22.52 Venerant ad se, etc. Juxta alios evangelistas non venerant ad Jesum principes sacerdotum et magistratus, sed in atrio Caiphæ exspectaverant. Sed quia illi de nece Domini ita agebant, ut quasi innoxii viderentur, cum per discipulum traditus, a tribuno et turbis comprehensus, a præside damnatus, a Romanis crucifixus, a populis etiam Barabbas est electus, volens evangelista eos maxime esse reos, quorum consilio cuncta gerebantur, dicit eos venisse ad comprehendendum Salvatorem qui suæ jussionis potestate venerunt. Quasi ad latronem, etc. Stultum est cum gladiis et fustibus quærere, qui ultro se eorum offert manibus, et in nocte quasi latitantem et vestros oculos declinantem investigare per proditorem, qui quotidie in templo docet. Sed ideo adversum me in tenebris congregamini, quia potestas vestra qua contra lucem armamini, in tenebris est.