The Bible Software
bible.softwareMarkMark 14 › Mark 14:53

Mark 14:53

Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem: et convenerunt omnes sacerdotes, et scribæ, et seniores. + 14.53 Summum, etc. Caipham scilicet, qui secundum Joannem erat pontifex anni illius, de quo consentaneum scribit Josephus, quod pontificium sibi absque merito dignitatis emerat a principe Romano: quid ergo mirum, si iniquus pontifex inique judicat?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they led Jesus away to the high priest: and with him were assembled all the chief priests and the elders and the scribes.

In Context

52At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis. + 14.52 At ille, etc. Sicut Joseph relicto pallio nudus de manibus impudicæ dominæ effugit. Qui autem vult effugere manus iniquorum, relinquens mente quæ mundi sunt, post Jesum fugiat. Ab eis. Quorum et præsentiam detestabatur et facta. Non a Domino, cujus amorem etiam absens corpore fixum servavit in mente.

54Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis: et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se. + 14.54 A longe. BEDA. Quia negationi proximus, si Christo proximus fuisset non negasset: in hoc tamen admirandus est, quod Dominum non reliquit etiamsi timeat. Quod timeat naturæ est, quod sequitur devotionis est: quod negat obreptionis est, quod pœnitet fidei est. Atrium. HIER. Atrium, sæcularis circumitus est. Ministri, dæmonia sunt. Ignis desiderium carnale, cum quibus qui manet, flere peccata non valet. Et calefaciebat se. BEDA. Est ignis charitatis; de quo dicitur, etc., usque ad moxque sui cordis arcana prunis inflammavit amoris.

Read all of Mark 14

Cross References

Matthew 26:3Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas:

Mark 15:1Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato. + 15.1 Et confestim, etc. Sequitur: Vincientes Jesum. Mos erat Judæis, ut quem morte adjudicassent, vinctum judici traderent. Et notandum, quod non tunc primum ligaverant, sed mox comprehensum nocte in horto, ut Joannes dicit: Et sic adduxerunt eum ad Annam primum Joan. 18.. HIER. Adest Samson vinctus a Dalila. Samson interpretatur, etc., usque ad et fontem perennis vitæ sitientibus nobis, id est corporis sui, aperit.

John 18:12Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judæorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum. + 18.12 Cohors autem. Mos erat Judæis, ut quem morte dignum judicarent vinctum præsidi traderent.

Acts 4:5Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ, in Jerusalem:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 14:53

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 14:52Mark 14Mark 14:54 →