Mark 14:52
At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis. + 14.52 At ille, etc. Sicut Joseph relicto pallio nudus de manibus impudicæ dominæ effugit. Qui autem vult effugere manus iniquorum, relinquens mente quæ mundi sunt, post Jesum fugiat. Ab eis. Quorum et præsentiam detestabatur et facta. Non a Domino, cujus amorem etiam absens corpore fixum servavit in mente.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he left the linen cloth, and fled from them naked.
In Context
51Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo: et tenuerunt eum.
Cross References
Genesis 39:12et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras. + 39.12 Qui, relicto in manu ejus pallio, etc. Sic nos tentant carnis illecebræ, et succutiunt vestem carneam: sed vir castus mavult omnia vincula dirumpere, quam se turpitudini subjugare. Qui relicto, etc. GREG. Allegorice. Quia dum Synagoga Christum, purum hominem credens, adulterino complexu constringere voluit, ipse tegmen litteræ oculis ejus objecit, et ad cognoscendam divinitatis potentiam conspicuum se gentibus præbuit. Unde usque hodie dum legitur Moses, velamen est super oculos cordis eorum, quia scilicet adultera pallium retinuit, et quem male tenebat nudum amisit.
Mark 13:14Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat: tunc qui in Judæa sunt, fugiant in montes: + 13.14 Cum autem videritis, etc. ID. Potest abominatio intelligi, vel Antichristus, vel imago Cæsaris quam Pilatus in templo posuit, etc., usque ad semper parebat imperio Romanorum.