Mark 14:61
Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei: Tu es Christus Filius Dei benedicti?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 39:1In finem. Psalmus ipsi David. + 39.1 In finem psalmus. CASS. Primum inducit Ecclesiam exspectasse Dominum, et accepisse eum, et ab eo Novum Testamentum, quod et multi secuturi sunt: unde percutit omnes superstitiones et invitat ad mirabilia Dei. ID. Hic Christus ex membris. 1
Isaiah 53:7Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum; sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. + 53.7 Non aperuit, etc. Pilato vel Herodi. Pauca enim respondit ne differretur salus humani generis. Et quasi agnus. ID. In cujus figura populus Isræl agnum in Ægypto comedit Exod. 12.. Hic est agnus qui tollit peccata mundi Joan. 1., qui occisus est ab origine mundi Apoc. 13., qui carne et sanguine suo nos pascit, et vellere protectionis nos vestit.
Matthew 8:29Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? + 8.29 Jesu fili Dei. HILAR. Magis suspicati quam nosse credendi sunt. AMBR. Jesu fili Dei. Tantum eis innotuit quantum voluit, etc., usque ad videbant in eo, non credebant. Ante tempus. Sciebant enim sibi futuram in Dei judicio, etc., usque ad fuerunt enim duo millia, ut Marcus ait. Torquere nos. Præsentia Christi tortura est eis; vel, torquentur dum de corporibus ejiciuntur, in quorum tortura delectabantur, sicut præsentia Dei refectio angelorum.
Matthew 16:16Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi.
Matthew 27:12Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.