Mark 14:7
semper enim pauperes habetis vobiscum: et cum volueritis, potestis illis benefacere: me autem non semper habetis. + 14.7 Me autem non semper. BEDA. Corporali præsentia et familiaritate conjunctum sicut nunc. Unde Apostolus: Etsi noverimus Christum secundum carnem, sed nunc jam novimus II Cor. 5.. Spiritualiter autem semper est nobiscum, unde: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem sæculi omnibus diebus. HIER. Ita intelligendum est: Me autem non semper habebitis in corporali præsentia, ut prius in convictu et familiaritate.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 25:35esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me:
John 12:7Dixit ergo Jesus: Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud. + 12.7 Sinite illam. Novit furem, sed non prodit, docens tolerare malos. Tantum obsequium Mariæ commendat, ostendens quod esset moriturus, et ad sepeliendum aromatibus ungendus. Ideo Mariæ cui non licuit mortuum ungere, datum est viventem officio funeris donare, unde secundum Marcum dicitur, quod habuit, id est potuit, hoc fecit, prævenit ungere corpus meum in sepulturam.
John 16:5Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me; et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis? + 16.5 Vado ad eum. Ita palam ut nemo interroget quod visu corporali cernat, viderunt eum in nube ascendentem certi de gloria qui prius prædicta passione quæsierant: Domine, quo vadis?
John 17:11Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos. + 17.11 Serva eos. Ut sint unum in natura sua, sicut et nos in nostra sumus unum; et ideo non ait, ut sint unum nobiscum, aut ut simus unum ipsi et nos sicut nos unum sumus, quia non sunt ejusdem naturæ cum Deo, sicut Filius, secundum quod Deus, unum est cum Patre.
2 Corinthians 9:13per probationem ministerii hujus, glorificantes Deum in obedientia confessionis vestræ, in Evangelium Christi, et simplicitate communicationis in illos, et in omnes,
James 2:14Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum? + 2.14 Quid proderit, etc. ID. Hic latius disputat de operibus misericordiæ, ut quos præcedente sententia terruerat, consoletur, docendo quibus remediis expientur quotidiana peccata, sine quibus non agitur vita. Ne illi qui non in uno tantum, sed in multis offendunt, in judicio inveniantur rei omnium.