John 16:5
Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me; et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis? + 16.5 Vado ad eum. Ita palam ut nemo interroget quod visu corporali cernat, viderunt eum in nube ascendentem certi de gloria qui prius prædicta passione quæsierant: Domine, quo vadis?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But now I go my way to him that sent me; and none of you asketh me, Whither goest thou?
In Context
6sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.
Cross References
John 6:62Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis: Hoc vos scandalizat?
John 13:3sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit:
John 14:4Et quo ego vado scitis, et viam scitis. + 14.4 Et quo ego vado. Hoc dictum est secundum quosdam qui sciebant et Filium et Patrem. Thomas vero etsi putaret se nescire, convincitur per hoc quod ipsum novit, et viam scire et vitam, id est, Filium et Patrem. De istis scientibus subditur: Amodo cognoscetis eum per me cognitum, et vidistis eum in corde, dum me per omnia similem ei vidistis.
John 16:10De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. + 16.10 Et jam, etc. Id est, nunquam videbitis me talem ut modo, id est mortalem judicandum, sed glorificatum judicem. Et hoc est justitia fidei, de qua Apostolus: Et si novimus Christum secundum carnem, sed jam non novimus II Cor. 5., quam quia mundus ab istis non vult accipere arguitur.
John 16:28Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. + 16.28 Iterum relinquo mundum. Reliquit mundum corporali præsentia. Vadit ad Patrem, quia humanitatem ad invisibilia paternæ majestatis induxit. Reliquit mundum, quia ab aspectu amatorum mundi quod viderant abstulit. Redit ad patriam, quia amatoribus suis se æqualem credendum docuit Patri.
John 17:13Nunc autem ad te venio: et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.