The Bible Software
bible.softwareMarkMark 14 › Mark 14:6

Mark 14:6

Jesus autem dixit: Sinite eam, quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me: + 14.6 Bonum opus operata. ID. Qui credit in Deum, reputatur ei in opus justitiæ. Aliud enim est credere ei, aliud est credere in eum, id est, totum se injicere in illum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Jesus said, Let her alone; why trouble ye her? she hath wrought a good work on me.

In Context

5poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam. + 14.5 Poterat enim unguentum. ID. Sub prætextu avaritiæ mysterium loquitur fidei, etc., usque ad spolia dividamus ad vesperam.

7semper enim pauperes habetis vobiscum: et cum volueritis, potestis illis benefacere: me autem non semper habetis. + 14.7 Me autem non semper. BEDA. Corporali præsentia et familiaritate conjunctum sicut nunc. Unde Apostolus: Etsi noverimus Christum secundum carnem, sed nunc jam novimus II Cor. 5.. Spiritualiter autem semper est nobiscum, unde: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem sæculi omnibus diebus. HIER. Ita intelligendum est: Me autem non semper habebitis in corporali præsentia, ut prius in convictu et familiaritate.

Read all of Mark 14

Cross References

Job 42:7Postquam autem locutus est Dominus verba hæc ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job.

Matthew 26:10Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me.

Acts 9:36In Joppe autem fuit quædam discipula, nomine Tabitha, quæ interpretata dicitur Dorcas. Hæc erat plena operibus bonis et eleemosynis quas faciebat. + 9.36 Nomine Tabitha. RAB. Tabitha de Hebræo in Latinum Dorcas transfertur, vel Damula, ut in quisbusdam exemplaribus invenitur. Dorcas. Allegorice: Dorcas est damula vel caprea: significat autem animam studio virtutis sublimem, sed hominum opinione contemptibilem. Interpretationem autem nominis Lucas ponens, mysterium inesse significat. Hæc animalia morantia in montibus, acute vident: unde ab acumine visus dorcades Græce vocantur. Sic meritis operum excelsi superius intendunt, et sibi circumspecte invigilant, simpliciter vivunt discreto gradu operis, quasi fissa ungula incedunt, verbum Dei assidua meditatione ruminant.

2 Corinthians 10:18Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est: sed quem Deus commendat. + 10.18 Sed quem Deus. Illum Deus commendat et probatus est, quem dignum habet, ac mittit ut prædicet donum ejus: quem non mittit, non commendat, quia non missus prædicat.

Colossians 1:10ut ambuletis digne Deo per omnia placentes: in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei: + 1.10 In scientia. Ut non ignorent fidei suæ speciem, id est rem speratam, unde firmi erunt.

1 Timothy 5:10in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. + 5.10 Pedes. AUG., in Tract. 58 in Joan. Faciamus hæc invicem humiles, quod humiliter fecit excelsus, etc., usque ad confirmatur humilitatis effectus. Sanctorum. Quorum obsecro? Eorum, qui in tribulatione sunt, non sanctorum simpliciter: possunt enim esse sancti, summoque obsequio ab omnibus foveri. Noli hos prosequi copia rerum affluentes, sed afflictos, et qui a multis ignorantur. Noli præsuli Ecclesiæ ista tribuere partienda, ipse potius ministra, nesolius impendii, verum obsequii præmium percipias: propriis eroga manibus, tu sulcum sere pietatis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 14:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 14:5Mark 14Mark 14:7 →