Mark 15:31
Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant: Alios salvos fecit; seipsum non potest salvum facere. + 15.31 Alios salvos. HIER. Etiam nolentes confitentur quod alios fecit salvos, et se propria damnant sententia, quia alios salvos fecit et se si vellet salvare poterat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
30salvum fac temetipsum descendens de cruce.
Cross References
Luke 23:35Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus. + 23.35 Alios salvos fecit. Sua se sententia damnant, qui etiam nolentes quod alios salvos fecerit, confitentur. Poterat quidem se salvare, sed quia ipse Christus Dei electus, de cruce descendere noluit. Nam qui ideo venit, ut pro nobis crucifigeretur, ideo, se de cruce salvare neglexit, quia cum cæteris peccatoribus etiam crucifixores moriendo curavit salvare.
John 12:23Jesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis. + 12.23 Jesus autem. De Judæis erant, qui clamabant: Benedictus qui venit in nomine Domini; modo gentiles quærunt videre, ecce duo parietes concurrentes. Dicit itaque angularis lapis. Venit hora ut clarificetur. Hæc non est clarificatio de istis volentibus videre, sed occasione horum annuntiat venturam plenitudinem gentium eo in cœlis glorificato. Sed hanc altitudinem glorificationis præcedit humilitas passionis, unde: Amen, amen dico vobis, etc. Ubi se dicit granum mortificandum et multiplicandum, ad quam passionem jam exhortatus subdit: Qui amat animam suam, etc. Nisi granum frumenti. AUG. Ipse est frumentum quo vivere debet fidelis anima. Granum, de quo spiritualis seges debet surgere. Cum sint multa grana seminum, nulli se comparat nisi frumento, unde mos cœpit Ecclesiæ de hoc solo grano confici corpus Domini.