Mark 15:33
Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam. + 15.33 Et facta hora sexta. BEDA. Notandum quod hora sexta, id est sole recessuro a centro mundi, crucifixus sit, et diluculo, oriente sole resurrexit, etc., usque ad et qua hora primus Adam peccando mundo mortem intulit, eadem hora secundus Adam mortem moriendo destrueret. Tenebræ. HIER. Hic adest Nœ inebriatus ac nudatus cœlo ac terra ebrioso pallio tectus, et ab homine irrisus hic stillavit de ligno sanguis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And when the sixth hour was come, there was darkness over the whole land until the ninth hour.
In Context
Cross References
Psalms 105:28Et initiati sunt Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum. + 105.28 Et initiati sunt Beelphegor. ID. Vel, consecrati sunt, quasi modo ad tempus colentes: gravior excessus et vehementior ira dæmonibus devovebant filios. AUG. Et initiati sunt, antequam diceret, etc., usque ad cujus major interitus futurus erat, liberavit. 1
Amos 8:9Et erit in die illa, dicit Dominus Deus: occidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis:
Mark 15:25Erat autem hora tertia: et crucifixerunt eum. + 15.25 Erat autem hora ter. HIER. Hoc proprie Marcus, nam sexta hora tenebræ suffuderunt terram, ut non quis posset movere caput. A tricesimo namque, etc., usque ad qui magis dicendi sunt eum crucifixisse quamvis nitantur hoc dissimulare, quam milites qui secundum officium suum duci suo paruere.