bible.software › Mark › Mark 15 › Mark 15:25
Mark 15:25
Erat autem hora tertia: et crucifixerunt eum. + 15.25 Erat autem hora ter. HIER. Hoc proprie Marcus, nam sexta hora tenebræ suffuderunt terram, ut non quis posset movere caput. A tricesimo namque, etc., usque ad qui magis dicendi sunt eum crucifixisse quamvis nitantur hoc dissimulare, quam milites qui secundum officium suum duci suo paruere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And it was the third hour, and they crucified him.
In Context
24Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. + 15.24 Et curcifigentes cum. HIER. Hic figitur salus in ligno. Primo infixa est mors in ligno. Lignum primum, scientiæ boni et mali; secundum boni tantum et vitæ nobis lignum est. Extensio primæ manus ad lignum mortem apprehendit; extensio secundæ vitam quæ perierat invenit. Ligno hoc vehimur per mare undosum ad terram viventium. Vestimenta sua. BEDA. Quadripartita vestis Christi secundum numerum militum, significat Ecclesiam quatuor partibus orbis æqualiter, id est concorditer distributam. HIER. Vestimenta Domini mandata sunt quibus tegitur corpus ejus, quod est Ecclesia, quia dividuntur inter milites gentium ut sint quatuor ordines cum sit una fides, id est conjugati, viduati, præpositi, separati. Sortiti sunt tunicam indivisam quæ est pax et veritas in cunctis in modum regalis amictus vel annuli. Mittentes sortem. ID. Super tunicam, scilicet quæ erat inconsutilis. Hic sortita, etc., usque ad et sors solius Dei judicio venit vel cedit.
26Et erat titulus causæ ejus inscriptus: Rex Judæorum. + 15.26 Et erat titulus. BEDA. Titulus ostendit quod nec occidendo potuerunt efficere quod non esset eis rex; unde: Ego autem constitutus sum rex ab eo, etc. Bene enim simul est rex et pontifex, cum eximiam Patri suæ carnis hostiam offerret in altari crucis, et regis dignitatem titulo prætenderet, ut cunctis insinuaret quod per crucis patibulum non perdiderit, sed confirmaverit imperium.
Read all of Mark 15
Cross References
Mark 15:33Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam. + 15.33 Et facta hora sexta. BEDA. Notandum quod hora sexta, id est sole recessuro a centro mundi, crucifixus sit, et diluculo, oriente sole resurrexit, etc., usque ad et qua hora primus Adam peccando mundo mortem intulit, eadem hora secundus Adam mortem moriendo destrueret. Tenebræ. HIER. Hic adest Nœ inebriatus ac nudatus cœlo ac terra ebrioso pallio tectus, et ab homine irrisus hic stillavit de ligno sanguis.
John 19:14Erat autem parasceve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Judæis: Ecce rex vester. + 19.14 Erat autem parasceve. AUG. Parasceve quod interpretatur præparatio, etc., usque ad et eadem est sexta præparationis.
This Verse In Other Editions
Study Mark 15:25