The Bible Software
bible.softwareMarkMark 15 › Mark 15:36

Mark 15:36

Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum. + 15.36 Currens autem, etc. BEDA. Joannes plenius dicit: Postea sciens Jesus, etc. Quasi: Hoc minus fecistis, date quod estis. Erant enim, etc., usque ad de quo: Dominus plantavit vineam Soreth: et quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienæ: et exspectavi ut faceres uvas, et fecisti spinas Isa. 5..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And one ran and filled a spunge full of vinegar, and put it on a reed, and gave him to drink, saying, Let alone; let us see whether Elias will come to take him down.

In Context

35Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant: Ecce Eliam vocat. + 15.35 Et quidam, etc. Non omnes. Forsitan milites Romani non intelligentes proprietatem Hebræi sermonis, ex eo quod dicitur Eloi, putaverunt Eliam ab eo vocari. Vel Judæi solito sibi sermone verba Domini depravantes, imbecillitatis infamabant eum quod Eliæ vocaret auxilium.

37Jesus autem emissa voce magna expiravit. + 15.37 Jesus autem, etc. BEDA. Quid dixerit Lucas aperit: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum; et hoc dicens exspiravit Luc. 23.. Quod autem dicit Joannes: Cum accepisset acetum, dixit: Consummatum est: et inclinato capite tradidit spiritum Joan. 19.. Inter hoc quod ait: Consummatum est, et illud: inclinato capite emisit spiritum, emissa est vox illa magna, quam Joannes tacet, cæteri commemorant: In manus tuas, etc. HIER. Infirmata etenim carne mox virtus divina invaluit quæ dicit: Aperite mihi portas justitiæ Psal. 117., etc. Nos autem cum nulla, vel una voce morimur qui de terra sumus; ille enim cum exaltata voce exspiravit qui de cœlo descendit.

Read all of Mark 15

Cross References

Luke 23:36Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei, + 23.36 Illudebant autem ei, etc. Nota quod Judæi vocabulum Christi et Filii Dei auctoritate Scripturæ sibi traditum irrident. Milites vero Scripturarum inscii non Christo Dei electo, sed regi Judæorum insultant. Et acetum offerentes. Acetum erant Judæi, a vino patriarcharum degenerantes. Hoc aceto milites potant Dominum, quem illorum suggestione morti tradunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 15:36

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 15:35Mark 15Mark 15:37 →