Mark 15:37
Jesus autem emissa voce magna expiravit. + 15.37 Jesus autem, etc. BEDA. Quid dixerit Lucas aperit: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum; et hoc dicens exspiravit Luc. 23.. Quod autem dicit Joannes: Cum accepisset acetum, dixit: Consummatum est: et inclinato capite tradidit spiritum Joan. 19.. Inter hoc quod ait: Consummatum est, et illud: inclinato capite emisit spiritum, emissa est vox illa magna, quam Joannes tacet, cæteri commemorant: In manus tuas, etc. HIER. Infirmata etenim carne mox virtus divina invaluit quæ dicit: Aperite mihi portas justitiæ Psal. 117., etc. Nos autem cum nulla, vel una voce morimur qui de terra sumus; ille enim cum exaltata voce exspiravit qui de cœlo descendit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Jesus cried with a loud voice, and gave up the ghost.
In Context
Cross References
Matthew 27:50Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.
John 19:30Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum.