The Bible Software
bible.softwareMarkMark 15 › Mark 15:38

Mark 15:38

Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum. + 15.38 Et velum templi. Ut arcam testamenti, et omnia legis sacramenta quæ tegebantur appareant, et ad gentes transeant. Ante dicebatur: Notus in Judæa Deus, in Isræl magnum nomen ejus Psal. 75.; nunc autem: Exaltare super cœlos Deus Ibid. 56., et in omni, etc.; et in Evangelio prius: In viam gentium ne abieritis Matth. 10..; et post passionem: Ite, et docete omnes gentes Ibid. 28..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the veil of the temple was rent in twain from the top to the bottom.

In Context

37Jesus autem emissa voce magna expiravit. + 15.37 Jesus autem, etc. BEDA. Quid dixerit Lucas aperit: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum; et hoc dicens exspiravit Luc. 23.. Quod autem dicit Joannes: Cum accepisset acetum, dixit: Consummatum est: et inclinato capite tradidit spiritum Joan. 19.. Inter hoc quod ait: Consummatum est, et illud: inclinato capite emisit spiritum, emissa est vox illa magna, quam Joannes tacet, cæteri commemorant: In manus tuas, etc. HIER. Infirmata etenim carne mox virtus divina invaluit quæ dicit: Aperite mihi portas justitiæ Psal. 117., etc. Nos autem cum nulla, vel una voce morimur qui de terra sumus; ille enim cum exaltata voce exspiravit qui de cœlo descendit.

39Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat. + 15.39 Videns autem, etc. Ostenditur quare centurio miratur, quia vidit eum sic exspirasse, id est spiritum emisisse. Nullus enim habet potestatem emittendi spiritum, nisi conditor animarum. Vere, etc. HIER. Nota quod centurio ante crucem in ipso scandalo passionis vere Filium Dei confitetur: et Arius, etc., usque ad et vere Filium Dei Synagoga tacente confirmat.

Read all of Mark 15

Cross References

Exodus 40:20Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum,

2 Chronicles 3:8Fecit quoque domum Sancti sanctorum: longitudinem juxta latitudinem domus cubitorum viginti: et latitudinem similiter viginti cubitorum: et laminis aureis texit eam, quasi talentis sexcentis. + 3.8 Fecit quoque domum, etc. Oraculum ubi erat arca viginti cubitos habebat in longitudine, latitudine, altitudine, id est per quadrum: quia in superna patria ubi regem in decore suo vident sancti, sola charitas divinæ et supernæ gratiæ per omnia fulget. Unde in sequentibus: Laminis aureis texit eam III Reg. 6., id est, mœnia supernæ civitatis gratia charitatis implevit. Talentis sexcentis, etc. In talentis ponderis perfectio quæ charitatis perfectionem exprimit, sicut perfectio senarii per quem centenarius multiplicatur, ut fiant sexcenti.

Luke 23:45Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium. + 23.45 Velum templi, etc. Hoc exspirante Domino gestum est, sed Lucas præoccupat, volens miraculum solis conjungere miraculo veli. Scinditur autem velum, ut arca testamenti et omnia sacramenta legis quæ tegebantur appareant, et ad gentes transeant. Josephus ait: Virtutes angelicas præsides quondam templi tunc pariter conclamasse: Fugiamus ab his sedibus. Pater, etc. Patrem invocans, se Filium Dei declarat. Spiritum commendans, non defectum virtutis, sed confidentiam ejusdem cum parte potestatis insinuat. Amat enim dare gloriam Patri, in quo nos informat, ut gloriam demus Creatori.

Hebrews 6:19quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis, + 6.19 Quam sicut. Sicut anchora navem, sic spes animam tenet, ne mergatur in salo hujus mundi, consentiendo iniquitati; ac firmam, ne saltem titubet. AUG. Jacta in Deum curam tuam, etc., usque ad si ad tempus fluctuat, anchora spes ejus est.

Hebrews 10:19Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 15:38

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 15:37Mark 15Mark 15:39 →