The Bible Software
bible.softwareMarkMark 2 › Mark 2:1

Mark 2:1

Et iterum intravit Capharnaum post dies,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And again he entered into Capernaum, after some days; and it was noised that he was in the house.

In Context

2et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum. + 2.2 Ita ut non caperet, etc. BEDA. Prædicante Domino, in domo non capiuntur, neque ad januam: quia prædicante in Judæa Christo gentiles ad audiendum nondum intrare voluerunt, ad quos tamen (etsi foris positos) doctrinæ suæ verba direxit per prædicatores suos.

Read all of Mark 2

Cross References

Mark 1:45At ille egressus cœpit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique. + 1.45 At ille egressus. ID. Unius salvatio multos ad Dominum cogit. Non potest tacere beneficium, etiam jussus ab eo qui dedit. Præcepit Dominus abscondi. Vult enim, ut in bonis quæ agimus latere velimus, quod est humilitatis; et inviti prodamur ut aliis prosimus, quod magnæ est sublimitatis, cum etiamsi ipsi velimus, opera non possunt taceri. Ita ut jam, etc. HIER. Non omnibus manifestatus est Jesus, qui latis atque plataneis serviunt laudibus et propriis voluptatibus, sed his, etc., usque ad quos nihil potest separare a charitate Dei.

Luke 5:18Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus: et quærebant eum inferre, et ponere ante eum. + 5.18 Viri portantes. Allegorice: id est, erigentes ad superiora animum hominum, quamvis exterioris hominis debilitate torpentem; quorum rursus adminiculis, et attollere et humiliare se facilius ante Jesum docetur, Dominico dignus videri aspectu. Humilitatem enim respicit Deus. Et quærebant, etc. BEDA. Desiderant offerre, sed turba interposita recluduntur, quia sæpe anima, etc., usque ad quia ad Christi humilitatem fidei pietate descenditur, et ad Christi notitiam venitur.

Luke 18:37Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret.

Acts 2:6Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. + 2.6 Confusa. Confusio ista confusioni linguarum opponitur, a qua Babel vocabulum sortita est. Sic humilitas apostolorum humanæ superbiæ respondet. Unusquisque. Linguæ omnes dicuntur esse septuaginta duæ: unde et discipuli secundi ordinis sub hoc numero sunt electi, ut numerus prædicatorum concordaret numero linguarum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 2:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
Mark 2Mark 2:2 →