Mark 2:19
Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare. + 2.19 Nunquia possunt. Matthæus ita: Nunquid possunt filii sponsi lugere quandiu cum illis est sponsus, etc. Matth. 9. Sponsus Christus, sponsa Ecclesia, de quo spirituali connubio apostoli creati sunt, qui lugere et jejunare non possunt, quandiu sponsum cum sponsa vident. Quando transierint nuptiæ, ac passionis et resurrectionis tempus advenerit, tunc jejunabunt. BEDA. Quandiu sponsus nobiscum est, in lætitia sumus, nec jejunare possumus, nec lugere; cum vero pro peccato recedit et avolat, tunc jejunium indicendum, tunc luctus multiplicandus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt in illis diebus.
Cross References
Genesis 29:22Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias.
Matthew 25:1Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus: quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ. + 25.1 Decem virginibus. Virgines sunt omnes qui se a luxu sæculi continent. Et sponsæ. Omnes simul sunt sponsa quæ modo desponsata est virgo a corruptione sæculi. Nubet, cum mortalis immortali conjungetur.