The Bible Software
bible.softwareMarkMark 2 › Mark 2:18

Mark 2:18

Et erant discipuli Joannis et pharisæi jejunantes: et veniunt, et dicunt illi: Quare discipuli Joannis et pharisæorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant? + 2.18 Et erant discipuli. ID. Alii evangelistæ dicunt pharisæos et discipulos Joannis hoc quæsivisse. Hic videtur dicere, quod alii quæsierunt quos ejusdem rei cura movisset. Unde colligitur hoc a pluribus fuisse objectum, a pharisæis, a discipulis Joannis, a convivis, vel quibuslibet aliis. ID. Discipuli Joannis et Pharisæorum jejunant, quia qui operibus legis gloriantur, vel (quod pejus est) traditiones sequuntur, etc., usque ad manducavit cum peccatoribus, ut gratiam cernens potestatem agnosceres.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the disciples of John and of the Pharisees used to fast: and they come and say unto him, Why do the disciples of John and of the Pharisees fast, but thy disciples fast not?

In Context

17Hoc audito Jesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui male habent: non enim veni vocare justos, sed peccatores. + 2.17 Non necesse. ID. Si medicum dicit, qui miro medicandi genere vulneratus est propter iniquitates nostras, et livore ejus sanati sumus Isa. 53..

19Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare. + 2.19 Nunquia possunt. Matthæus ita: Nunquid possunt filii sponsi lugere quandiu cum illis est sponsus, etc. Matth. 9. Sponsus Christus, sponsa Ecclesia, de quo spirituali connubio apostoli creati sunt, qui lugere et jejunare non possunt, quandiu sponsum cum sponsa vident. Quando transierint nuptiæ, ac passionis et resurrectionis tempus advenerit, tunc jejunabunt. BEDA. Quandiu sponsus nobiscum est, in lætitia sumus, nec jejunare possumus, nec lugere; cum vero pro peccato recedit et avolat, tunc jejunium indicendum, tunc luctus multiplicandus.

Read all of Mark 2

Cross References

Matthew 6:18ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. + 6.18 Et Pater tuus. Pater per fidem intus est: et remunerat in abscondito facta. Ibi ergo jejunandum quo ipse videat. Et necesse est ut jejunans sic jejunet, ut ei placeat quem in pectore portat.

Matthew 23:5Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. + 23.5 Omnia vero. Dixit tales doctores audiendos esse, non imitandos: nunc ostendit causam propter quam non possunt credere Christo, id est quia omnia faciunt ut videantur ab hominibus. Non potest enim Christo cœlestia prædicanti credere, qui gloriam terrenam cupit.

Luke 18:12jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo. + 18.12 Jejuno bis. Ecce Pharisæus ad exhibendam abstinentiam, ad impetrandam misericordiam, ad referendas Deo gratias oculum habet, ad humilitatis custodiam non habet. Et quid prodest si tota civitas custodiatur, et unum foramen per quos hostes intrent relinquatur?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 2:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 2:17Mark 2Mark 2:19 →