Mark 2:27
Et dicebat eis: Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum. + 2.27 Homo propter sabbatum. BEDA. Ita sabbatum custodiri præceptum est, ut si necessitas fuerit, non sit reus, etc., usque ad si quis jejunium fregerit ægrotus, reus non tenetur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he said unto them, The sabbath was made for man, and not man for the sabbath:
In Context
Cross References
Exodus 23:12Sex diebus operaberis: septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena.
Nehemiah 9:13Ad montem quoque Sinai descendisti, et locutus es cum eis de cælo, et dedisti eis judicia recta, et legem veritatis, cæremonias, et præcepta bona:
Ezekiel 20:12Insuper et sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et eos, et scirent quia ego Dominus sanctificans eos.
Luke 6:9Ait autem ad illos Jesus: Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male: animam salvam facere, an perdere? + 6.9 Interrogo vos. BEDA. Præveniens calumniam quam sibi parabant, arguit eos, etc., usque ad non est auctor mali Deus, sed quos non salvat, perdere dicitur.
1 Corinthians 3:21Nemo itaque glorietur in hominibus. + 3.21 Nemo, etc. Baptistis vel doctoribus. Nemo. Quia vestri sunt ipsi; quia universa sunt ad serviendum vobis data, et non est gloriandum, nisi de rebus excellentioribus. In hominibus. Quia non sunt datores gratiarum, sive boni sive mali sint, sed tantum ministri.
Colossians 2:16Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum: