Mark 2:26
quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant? + 2.26 Sub Abiathar, etc. Non te turbet quod alii dicunt Achimelech, ambo enim tunc illic aderant. Achimelech pater, et Abrathar filius: qui occiso patre a Saule, comes exsilii David factus est, et eo regnante summus pontifex majoris nominis quam pater: et ideo dignus cujus Dominus mentionem faceret, quasi summi sacerdotis, etiam patre vivente. Panes propositionis. BEDA. Quasi dicat: Si David et Achimelech a nobis non reprehenduntur, sed pro fame excusantur, cur in his causam improbatis quam in cæteris probatis? quamvis sit, etc., usque ad et omnes filii Ecclesiæ sacerdotes sunt, juncti in sacerdotium sanctum, offerentes seipsos spirituales hostias Deo. Et dedit eis. Hoc secutus. Misericordiam volo, et non sacrificium Ose. 6.: melius judicavit a famis periculo homines liberare quam sacrificium offerre. Hostia Deo placabilis, hominum salus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 29:32quibus vescetur Aaron et filii ejus. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent,
1 Samuel 21:1Venit autem David in Nobe ad Achimelech sacerdotem: et obstupuit Achimelech, eo quod venisset David. Et dixit ei: Quare tu solus, et nullus est tecum? + 21.1 Achimelech. RAB. Id est, frater meus rex, etc., usque ad apostoli a contagione Judæorum fide sanctificati sunt.
1 Samuel 23:6Porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Achimelech ad David in Ceilam, ephod secum habens descenderat.
2 Samuel 8:17et Sadoc filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar, erant sacerdotes: et Saraias, scriba: + 8.17 Sacerdotes. Sacerdos quasi sacer dux. Filii autem David ducatum habebant in tribu Juda. RAB. Assidebant regi custodientes corpus ejus, et interpretantur interficientes et vivificantes, quoniam secundum judicium eorum digni reservabantur ad vitam, alii ducebantur ad mortem.
2 Samuel 15:29Reportaverunt ergo Sadoc et Abiathar arcam Dei in Jerusalem, et manserunt ibi.
2 Samuel 20:25Siva autem, scriba: Sadoc vero et Abiathar, sacerdotes.