Mark 2:6
Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis: + 2.6 Dimittuntur tibi peccata. Ostendit propter peccata fuisse morbo percussum, et ideo non posse sanari nisi prius his dimissis. Sicut paralytico ad piscinam: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne deterius tibi contingat Joan. 5.. BEDA. Quinque de causis afficiuntur homines molestiis carnis. Aut propter merita augenda, ut Job et martyres. Aut propter humilitatem, etc., usque ad Lazarus, cujus infirmitas non fuit ad mortem, sed pro gloria Dei, aut ad initium æternæ damnationis, ut Herodes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But there were certain of the scribes sitting there, and reasoning in their hearts,
In Context
Cross References
Mark 8:17Quo cognito, ait illis Jesus: Quid cogitatis, quia panes non habetis? nondum cognoscetis nec intelligitis? adhuc cæcatum habetis cor vestrum? + 8.17 Quid cogitatis. BEDA. Accepta occasione, docet quid significent quinque panes et septem, et pauci pisciculi, quinque millia hominum aut quatuor. Si enim fermentum Pharisæorum et Herodis traditiones perversas et hæretica significat dogmata, quare cibi quibus nutritus est populus Dei non veram doctrinam integramque significat?
2 Corinthians 10:5et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi,