Mark 8:17
Quo cognito, ait illis Jesus: Quid cogitatis, quia panes non habetis? nondum cognoscetis nec intelligitis? adhuc cæcatum habetis cor vestrum? + 8.17 Quid cogitatis. BEDA. Accepta occasione, docet quid significent quinque panes et septem, et pauci pisciculi, quinque millia hominum aut quatuor. Si enim fermentum Pharisæorum et Herodis traditiones perversas et hæretica significat dogmata, quare cibi quibus nutritus est populus Dei non veram doctrinam integramque significat?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16Et cogitabant ad alterutrum, dicentes: quia panes non habemus.
18oculos habentes non videtis? et aures habentes non auditis? nec recordamini,
Cross References
Isaiah 63:17Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis; indurasti cor nostrum ne timeremus te? Convertere propter servos tuos, tribus hæreditatis tuæ. + 63.17 Quare errare. Paulus ad Corinthios scribens, ad unius scilicet populum civitatis pro varietate habitantium sanctorum scilicet et peccatorum, nunc laudat, nunc reprehendit: sic præsens capitulum, quod ex oratione populi Deum deprecantis contexitur, nunc laudat Dominum, nunc accusat, juxta secundam regulam Ticonii, quæ est de corpore Domini.
Matthew 16:8Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis? + 16.8 Quid cogitatis. Quid cogitatis me dixisse de terrenis panibus de quibus non est vobis dubitandum, cum de tam paucis tantas feci abundare reliquias?
Mark 3:5Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super cæcitate cordis eorum, dicit homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi. + 3.5 Extende manum. BEDA. Infructuosa debilitas animæ non melius curatur quam eleemosynæ largitione; unde: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat Luc. 3.. Et in Ecclesiastico: Fili, non sit manus tua porrecta ad capiendum et ad dandum collecta Eccl. 4.. Frustra enim in oratione manus ad Dominum expandit, qui eas ad rogantem viduam non extendit. Et restituta est manus illi. Magnum studium nequitiæ in crimen reputant., quod ad verbum illius sanata est manus. Neque et sabbato potest convinci laborasse, qui dixit et facta sunt: cum ipsi in sabbatis cibos portent, calices porrigant, et cætera victui necessaria.
Mark 16:14Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. + 16.14 Novissime, etc. BEDA. Quadragesimo die, quando erat jam ab eis recessurus in cœlum, hoc eis maxime, etc., usque ad: Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium. Duritiam cordis, etc. HIER. Ut succedat cor carneum charitate plenum: hinc quod catervæ martyrum mortem hujus sæculi libenter affectant, quia norunt pro temporali interitu perpetuo se esse victuros.
John 2:24Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,
John 21:17Dicit ei tertio: Simon Joannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? et dixit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas. + 21.17 Dicit ei tertio. Interrogat quod sciebat non semel, sed iterum et tertio; et tertio audit a Petro se diligi, et tertio jubet pascere oves. Trinæ negationi redditur trina confessio, ne minus amori lingua serviat quam timori. Et sicut fuit judicium timoris negare pastorem, sic officium amoris pascere Domini gregem. Contristatus est Petrus. AUG. Etiam remissis peccatis tolerat homo miseriam, in quam tamen ex peccato venit. Productior enim pœna est quam culpa, nec parva videretur culpa, si cum illa auferretur pœna. Est ideo vel ad demonstrationem debitæ miseriæ, vel ad emendationem labilis vitæ, vel ad exercitationem necessariæ patientiæ temporaliter tenet hominem pœna, etiam quem jam reum non tenet culpa, et hæc est horum dierum flenda, sed non reprehendenda conditio. Pasce. Pascere oves est credentes ne deficiant confortare, terrena subsidia, si necesse est, subditis providere, exempla virtutum præbere, adversariis obsistere, peccantes corrigere.