Mark 3:1
Et introivit iterum in synagogam: et erat ibi homo habens manum aridam. + 3.1 Manum aridam. BEDA. Quæ ad fructum vetitum extensa est, a bono opere aruit, per manus Christi in cruce extensas, bonorum operum succis restituta. HIER. Homo iste significat avaros, qui, nolentes dare, volunt accipere, prædari et non largiri: quibus dicitur ut extendant manus suas, id est, qui furabatur jam non furetur, magis autem laboret operans manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti Ephes. 4..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he entered again into the synagogue; and there was a man there which had a withered hand.
In Context
Cross References
1 Kings 13:4Cumque audisset rex sermonem hominis Dei quem inclamaverat contra altare in Bethel, extendit manum suam de altari, dicens: Apprehendite eum. Et exaruit manus ejus quam extenderat contra eum, nec valuit retrahere eam ad se.
Mark 1:21Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.
John 5:3In his jacebat multitudo magna languentium, cæcorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquæ motum.