Mark 1:21
Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.
Cross References
Matthew 4:23Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo. + 4.23 Et circumibat Jesus totam Galilæam. Coadjutoribus vocatis prædicationi insistit, docens impigrum esse debere doctorem. Docens in synagogis. Docens de moribus, vitæ activæ subditos. Prædicans de futuris vitæ contemplativæ perfectis. Docens naturales justitias, castitatem scilicet et humilitatem et similia quæ homo naturaliter habet. Prædicans Evangelium regni. Ad Evangelium pertinet mysterium justitiæ, bonum initium, beatitudinis promissio, peccatorum remissio, adoptio, resurrectio, cœlestis hæreditas, angelorum societas. In synagogis. Nec otiosus doctor in vacuum discurrat, sed ubi sunt plures prædicet. Evangelium. Quia justitia est molestia viventi in carne, labor justitiæ non suscipitur, nisi merces operis exspectetur. Ideo Christus evangelizat beatitudinem, ut excitet ad boni operis patientiam. Et sanans. Curare languorem et infirmitatem non fuit magnum, cum postea morituri. Sed ideo factum, ut sic erigerentur ad regnum. Moraliter instruens prædicatores etiam terrena subsidia subditis ministrare, et sic ad regnum trahere.
Mark 2:1Et iterum intravit Capharnaum post dies,
Mark 10:1Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem: et conveniunt iterum turbæ ad eum: et sicut consueverat, iterum docebat illos. + 10.1 Et inde exsurgens. Hucusque ea quæ in Galilæa fecit et docuit: hinc narrat quæ in Judæa fecit, et docuit, et passus est. Et primo quæ trans Jordanem ad orientem: deinde quæ cis Jordanem, quando venit Jericho, et Bethaniam, et Jerusalem. Cum enim omnis Judæorum provincia generaliter ad distinctionem aliarum gentium Judæa dicta sit, specialius tamen meridiana plaga dicitur Judæa ad distinctionem Galilææ Decapolis, et cæterarum in eadem provincia regionum.
Luke 4:31Et descendit in Capharnaum civitatem Galilææ, ibique docebat illos sabbatis. + 4.31 Et descendit, etc. ID. Nec indignatione commotus, nec scelere offensus, etc., usque ad nec solvitur lex, si sit renovatio hominis jam labentis.
Luke 13:10Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis. + 13.10 Erat autem docens. Hanc similitudinem de ficulnea dicitur Dominus docuisse in Synagoga, ut intimetur ad ipsam Synagogam pertinuisse parabolam. Quod enim fructum quærit in ficulnea nec invenit, significat quod verbum commodat Synagogæ, nec illa recipit, quam tamen non ex toto exstirpandam, sed reliquias per fidem salvandas intelligens, mox ibidem primitivæ Ecclesiæ sanatio sub specie incurvæ mulieris subsequitur. Idem enim significat ficulnea reservata quod mulier erecta. Sabbatis. Sabbatis docet et curvam erigit, quia per verbum prædicationis a temporalibus ad æterna erectos ad quietem resurrectionis perducit.
Acts 17:2Secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos, et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis,