Mark 3:13
Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse: et venerunt ad eum. + 3.13 Et ascendens. ID. Postquam immundos spiritus se prædicare prohibuit, sanctos elegit, qui eum prædicarent et nefandos spiritus ejicerent. Mons iste significat altitudinem justitiæ, qua instruendi, et quam prædicaturi erant, per locum admonet ad cœlestia erigi, sic et legem in monte dedit. HIER. Consuetudo divinæ Scripturæ est allegorice loqui: sed nos sic excelsa sensibus nostris applicemus, ut historiæ veritatem, etc., usque ad in montem vocantur excelsi et merito et verbo, ut locus congruat meritis altis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he goeth up into a mountain, and calleth unto him whom he would: and they came unto him.
In Context
Cross References
Matthew 5:1Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus, + 5.1 Videns autem Jesus. AUG. Huic rei consentit Lucas dicens: Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare Luc. 6., etc. Sed Lucas dicit, etc., usque ad non enim omnes omnia possunt: quod verius putatur quamvis idem utriusque simul possit videri factus. Ascendit. Docens suos ascendere nec in turba remanere: altiorem docturus justitiam, quam illam quæ est Scribarum et Pharisæorum. Ascendit ipse mons in montem, ut altiora virtutum culmina doceret, et Ecclesiam supra quam sedet prædicans præceptum Domini sublimius erigendam ostenderet quam eadem doctrina usque ad finem sæculi plenius erudiret. Apostolos præeminentius abducit, ut a monte prius suscipiant montes pacem populo. Sedisset. Sessio humanitatis per quam cognoscitur. Unde: Et mundus eum non cognovit, ante incarnationem. Accesserunt. Ut vicinius audiant, qui ad implendum animo properant.
Mark 6:7Et vocavit duodecim: et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum. + 6.7 Et vocavit. HIER. Mittuntur duodecim apostoli, et datur eis potestas præcepta docendi ut comitetur verbum simul et factum: et cum promissis invisibilibus virtutes misceantur, et sic cum ungunt ægros oleo, infirmitatem fidei virtute corroborant. Et dabat illis, etc. Benignus Dominus et magister non invidet discipulis et servis potestatem suam. Sed ipse potestate sua agit, illi sua infirmitate, si quid agunt, et Domini virtutem confitentur dicentes: In Jesu nomine surge et ambula Act. 3..
Luke 9:1Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent. + 9.1 Convocatis autem Jesus. Concessa primum potestate signorum mittuntur prædicare regnum Dei, ut magnitudini promissorum attestetur etiam magnitudo factorum, et fidem verbis daret virtus ostensa, et nova facerent qui nova prædicarent.