Mark 3:12
Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum. + 3.12 Ne manifestarent. ID. Non solum dæmones, qui inviti, vel ab eo sanati, qui sponte confitentur: sed et apostoli toto orbe post passionem prædicaturi, ante passionem tacere jubentur, ne divina majestate prædicata passio differretur, et sic salus mundi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he straitly charged them that they should not make him known.
In Context
Cross References
Matthew 12:16et præcepit eis ne manifestum eum facerent. + 12.16 Et præcepit. Non timore, ne proditus occideretur, sed parcendo Judæis, ne invidia trucidarentur in ejus innocentia et mansuetudine. Hic mystice nos instruit, ne cum aliquid magnifacimus, laudem foris quæramus.
Mark 1:34Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum. + 1.34 Quoniam sciebant eum. BEDA. Lucas dicit apertius: Exibant dæmonia a multis, etc., quia sciebant eum esse Christum. Dæmonia ergo Christum esse sciunt et Filium Dei, etc., usque ad unde Paulus: Nemo principum hujus sæculi cognovit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent I Cor. 2..