The Bible Software
bible.softwareMarkMark 3 › Mark 3:14

Mark 3:14

Et fecit ut essent duodecim cum illo: et ut mitteret eos prædicare. + 3.14 Ut essent duodecim. Speciem Jacob dilexit Deus cum videret excelsus gentes, et separaret filios Adam. Statuit terminos populorum juxta numerum filiorum Isræl, ut sint super thronos duodecim, judicantes duodecim tribus Isræl. Quibus data est potestas, quam Filius accepit a Patre secundum carnem, ut opera quæ ipse fecit et ipsi faciant, et majora horum faciant. BEDA. Dedit etiam potestatem mortuos suscitandi, sicut Matthæus dicit, ut virtus ostensa fidem, etc., usque ad quia linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus I Cor. 14..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he ordained twelve, that they should be with him, and that he might send them forth to preach,

In Context

13Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse: et venerunt ad eum. + 3.13 Et ascendens. ID. Postquam immundos spiritus se prædicare prohibuit, sanctos elegit, qui eum prædicarent et nefandos spiritus ejicerent. Mons iste significat altitudinem justitiæ, qua instruendi, et quam prædicaturi erant, per locum admonet ad cœlestia erigi, sic et legem in monte dedit. HIER. Consuetudo divinæ Scripturæ est allegorice loqui: sed nos sic excelsa sensibus nostris applicemus, ut historiæ veritatem, etc., usque ad in montem vocantur excelsi et merito et verbo, ut locus congruat meritis altis.

15Et dedit illis potestatem curandi infirmitates et ejiciendi dæmonia.

Read all of Mark 3

Cross References

Luke 10:1Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. + 10.1 Post hæc autem, etc. BED. Sicut in apostolis est, forma episcoporum, etc., usque ad sicut sol triduanum suæ lucis ambitum per septuaginta duas horas efficere solet. Misit illos binos. Per hoc quod binos mittit, innuitur quod nemo prædicationis officium debet suscipere, qui erga alium charitatem non habet. Vel bini mittuntur, secundum quod bina animalia missa sunt in arcam, id est masculus et femina, immunda prius in carnali generatione, sed mundata Ecclesiæ sacramento per spiritualem gratiam in discipulorum prædicatione.

John 15:16Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.

Acts 1:24Et orantes dixerunt: Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum,

Galatians 1:15Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam, + 1.15 Cum autem placuit. Quasi dicat: Tunc apparet me non didicisse, sed nec post. Segregavit ex utero matris. Unde de Jeremia legitur: Priusquam te formarem in utero, novi te Jerem. 1.. Qui ergo præscit futuros antequam sint, quoscunque vult nasci, facit ut sint, et jam natos quos vult per gratiam vocat ut justi sint, sicut Paulum vocavit per gratiam, ut annuntiaret Christum. Ex utero. Mater, Synagoga; uterus ejus et secretarii ejus sunt Pharisæi, de numero quorum separatus est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 3:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 3:13Mark 3Mark 3:15 →