Mark 3:18
et Andræam, et Philippum, et Bartholomæum, et Matthæum, et Thomam, et Jacobum Alphæi, et Thaddæum, et Simonem Cananæum, + 3.18 Et Andream. HIER. Qui viriliter vim facit perditionis suæ ut responsum mortis semper in se habeat et animam semper in manibus suis. Et Philippum. ID. Qui os lampadis est, qui illuminat ore quod accepit, cui datum est opus oris illuminati. Hoc locutionis genus sæpe Scriptura commemorat, quando nomina propter mysteria sunt posita: quod nunc evangelista, ex Dei persona vehementer affectans interserit. Et Bartholomæum. ID. Qui est filius suspendentis aquas, illius scilicet qui dixit: Mandabo nubibus meis ne pluant Isa. 5.. Nomen vero filii Dei per pacem et dilectionem acquiritur: Beati enim pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur Matth. 5.. Et: Diligite inimicos vestros ut sitis filii Dei Luc. 6.. Et Matthæum. Qui est donatus: cui non solum remissio peccatorum, sed etiam in apostolorum numero esse datur, ut leo et bos simul comedant, et lupus cum agno Isa. 11.. Nota, quod alii evangelistæ Matthæum præponunt, et publicanum non dicunt. Ipse post Thomam se ponit, et publicanum se dicit. Et Thomam. ID. Qui est abyssus. Multi enim profunda sciunt, sed non proferunt. Unde scio hominem in Christo, etc., usque: quæ non licet homini loqui II Cor. 12.. BEDA. Thomas abyssus: quia altitudinem virtutis in resurrectione penetravit. Vel geminus, græce quod dicitur didymus, id est, dubius propter dubium cor, quia resurrectionem vix credidit. Et Jacobum Alphæi. Id est, docti vel millesimi, cujus a latere cadent mille, et decem millia a dextris tuis Psal. 90.. BEDA. Jacobum Alphæi, qui et frater Domini dicitur: quia Maria Alphæi fuit soror, etc., usque ad post resurrectionem statim Jerosolymorum ordinatur episcopus, tanquam doctus vel docti filius. Thaddæum. Custos cordis. Hunc Lucas in Evangelio, et in Actibus apostolorum Judam Jacobi nominat, quia frater Jacobi fratris Domini. Unde dicitur filius Mariæ matris Jacobi et Joseph et Judæ et Simonis. HIER. Et Thaddæum, qui est corculus, id est, cordis cultor qui servat cor suum omni custodia. Munditia namque cordis videtur Deus ut per vitrum mundum. Et Simonem. BEDA. Simon Cananæus a Cana vico Galilææ, qui et Simon Zelotes, id est, æmulator. Cana, Zelus; Cananæus, Zelotes. Et Simonem Cananæum. Qui et Zelotes Simon ponens vel habens tristitiam. Beati namque qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur Matth. 5.. Trinum luctum implet qui consolationem quærit futuram. Deflet propria peccata cum David et Maria. Cum Paulo flet cum flentibus. Et flet multum cum Joanne qui dicebat: Et ego flebam multum: quia nemo dignus inventus est aperire librum et solvere signacula ejus Apoc. 5.. Zelotes autem dicitur quem comedit zelus domus Dei, ut Phinees: Et cessavit quassatio Num. 25..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 9:9Et, cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthæum nomine. Et ait illi: Sequere me. Et surgens, secutus est eum. + 9.9 Vidit hominem. Hic probabilius videtur, quod prætermissa memoret, cum duodecim elegit ante sermonem. In telonio. Græce, Latine vectigal. Matthæus Hebraice, Latine donatus, qui tantum munus gratiæ accepit: Levi, additus vel assumptus, quia divina electio eum assumpsit, et numero apostolorum addidit. Matthæum. Cæteri Evangelistæ propter verecundiam, etc., usque ad sermo supradictus fuit. Surgens. BED. Lucas plenius dicit: relictis omnibus, secutus est eum tam corpore quam mente. Non levitate ductus, sed veritate operum, et divina potentia intus operante tractus, perfecta obedientia, et perfecta abrenuntiatio, et lucra reliquit, cupidus sequendi Christum.
Matthew 13:55Nonne hic est fabri filius? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas? + 13.55 Fabri filius. Non sine re voluit dici fabri filius, non illius quem putant, sed fabricatoris omnium. Sed hujus sacramenti Judæi ignari divinæ virtutis opera carnalis prosapiæ contemplatione contemnunt. Non enim considerant præsentia ejus opera, sed fragilem recordantur infantiam.
Mark 6:3Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo. + 6.3 Faber. BEDA. Qui operatur igni et spiritu; unde: Ipse baptizabit vos in igne et spiritu Joan. 1.. Faber est qui fabricatus est auroram et solem.
Luke 6:14Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum, et Joannem, Philippum, et Bartholomæum, + 6.14 Cognominavit. Non modo primum, sed longe prius cum ab Andræa adductus dicitur: Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Sed volens Lucas nomina duodecim apostolorum nominare, cum necesse haberet Petrum dicere, breviter voluit innuere, quod non antea vocaretur; sed ita Dominus cognominavit, ut non casu factum putetur, sed ex commutatione sacramentum petræ audientibus commendaretur.
John 1:43In crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus: Sequere me. + 1.43 In Galilæam et invenit Philippum. Galilæa dicitur transmigratio, vel revelatio. Transmigrat enim homo de vitiis ad virtutes, et post de virtute in virtutem, et sic fit ei revelatio, ut videatur Deus deorum in Sion. Vocaturus ergo discipulum ad sequendum, id est ad imitandum exit in Galilæam, ipso loco innuens, ut sicut ipse proficiebat sapientia, et sicut per passiones intravit in gloriam, sic et sequaces.
John 11:16Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, ut moriamur cum eo.