The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 13 › Matthew 13:55

Matthew 13:55

Nonne hic est fabri filius? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas? + 13.55 Fabri filius. Non sine re voluit dici fabri filius, non illius quem putant, sed fabricatoris omnium. Sed hujus sacramenti Judæi ignari divinæ virtutis opera carnalis prosapiæ contemplatione contemnunt. Non enim considerant præsentia ejus opera, sed fragilem recordantur infantiam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Is not this the carpenter’s son? is not his mother called Mary? and his brethren, James, and Joses, and Simon, and Judas?

In Context

54Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia hæc, et virtutes? + 13.54 Ut mirarentur. Magna cæcitas, quem verbis et factis Christum cognoscunt, ob generis notitiam contemnunt.

56et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt? unde ergo huic omnia ista?

Read all of Matthew 13

Cross References

Isaiah 49:7Hæc dicit Dominus, redemptor Israël, Sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum: Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum, quia fidelis est, et Sanctum Israël qui elegit te.] + 49.7 Abominatam. Christum et Nazaræos ejus, quos quotidie Judæi in synagogis maledicunt, quia propter eos regnum, locum et gentem amiserunt. Reges. Propheta ad Filium. Reges videbunt te venientem ad judicium: Reges, scilicet apostoli et alii qui cum Domino judicabunt.

Matthew 1:18Christi autem generatio sic erat: cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. + 1.18 Christi autem generatio. Sine additamento, Jesu, ponit, ut eum intelligas de quo propheta: Unxit te Deus tuus. Jesus, quod substantialiter illi convenit, angelo reservat, ut qui post dicturus est conceptum de Spiritu sancto, nomen ei proprium ex salvationis officio sublimius declaret. Sic erat. Sicut dictum est, ut ex Joseph, origo Mariæ, quæ et de David claresceret: et Christus, non ex ejus semine, ut Deus et homo, per genealogiam homo, per hoc, de virgine de Spiritu sancto Deus ostenditur. Sic, inquam, erat ut præscripta est et mox dicetur, sicut postea signis et prodigiis manifestatur, ut totus liber Deum et hominem natum demonstret: quod est credendum ut possit intelligi. Hic enim sensus deficit humanus, ubi non est natura, sed virtus: qui non credit non intelligit quod virgo peperit, quod verbum caro factum est. Cum esset desponsata. ORIG. Ideo desponsata ut significaret Ecclesiam, quæ virgo est et sponsa: et ut per Joseph, etc., usque ad desponsatio fiebat per aliquot dies ante assiduam cohabitationem, et interim erat uxor sub custodia viri. Antequam convenirent. Non quod postea convenerint: ut si diceremus antequam pœnituerit, morte præventus est. Non quod postea convenerint; sed ostendit proximum tempus nuptiarum, in quo nuptiarum solemnia celebrantur. Inventa est in utero habens. Invenit Joseph in utero habere, sed non de Spiritu sancto sciebat esse: cum postea ut dubius deliberaret dimittere eam, apostolus autem hoc addit ne interim surreperet suspicio lectori. Quomodo hoc factum sit, et quo ordine, vel in qua civitate Christi conceptio sit celebrata, hoc prætermissum a Luca exponitur.

Matthew 27:56inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedæi. + 27.56 Jacobi. Jacobus Alphæi minor dicitur ad differentiam Jacobi, qui inter primos apostolos vocatus est et electus a Domino.

Mark 15:40Erant autem et mulieres de longe aspicientes: inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome: + 15.40 Erant autem. ID. Sicut non excluditur muliebris sexus a salute per Mariam virginem: ita non repellitur a mysterio crucis scientiæ et resurrectionis per viduam Mariam Magdalenam et cæteras matres. Jacobi minoris et Joseph. BEDA. Minorem Jacobum dicit Jacobum Alphei, qui et frater Domini, eo quod esset filius Mariæ materteræ Domini. De qua Joannes: Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus Joan. 19., etc. Cleophæ videtur eam dicere a patre vel a cognatione.

Luke 1:27ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David: et nomen virginis Maria. + 1.27 Ad virginem. Mulier a diabolo seducta mortem intulit: contra mulier ab angelo edocta salutem edidit.

Luke 3:23Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Joseph, qui fuit Heli, qui fuit Mathat, + 3.23 Annorum triginta. BEDA. Quod tricennalis baptizatur, etc., usque ad ut in Jeremia et Daniele.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 13:55

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 13:54Matthew 13Matthew 13:56 →