The Bible Software
bible.softwareMarkMark 3 › Mark 3:34

Mark 3:34

Et circumspiciens eos, qui in circuitu ejus sedebant, ait: Ecce mater mea et fratres mei. + 3.34 Ecce mater mea, etc. HIER. Ut sciamus nos esse et fratres ejus et matrem si voluntatem Patris ejus fecerimus, ut cohæredes simus, quia non in sexibus, sed in factis discernit. Soror et frater credendo, mater prædicando, dum per prædicationem amor Christi quasi ipse Christus in corde auditoris generatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he looked round about on them which sat about him, and said, Behold my mother and my brethren!

In Context

33Et respondens eis, ait: Quæ est mater mea et fratres mei? + 3.33 Quæ est mater. ID. Non refutat obsequi matri qui dicit: Honora patrem et matrem Exod. 20.: sed ostendit se plus debere paternis mysteriis, quam maternis affectibus, idem exemplo monstravit, quod verbo ait: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus Matth. 10.. Nec fratres injuriose contemnit, sed opus spirituale præficit cognationi, docens meliorem esse copulam cordium quam corporum.

35Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est.

Read all of Mark 3

Cross References

Song of Solomon 4:9Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. + 4.9 Vulnerasti cor. Ideo debes venire, et de acquisitione aliorum laborare, quia diligo te. Vel, ideo dabo tibi coronam de hominibus illis, quia præparasti mihi in te locum dilectionis. Omnis tua pulchritudo mihi placet, sed maxime placet unitas catholica, quam et in prælatis et in subditis video.

Matthew 12:49Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei.

Matthew 28:10Tunc ait illis Jesus: Nolite timere: ite, nuntiare fratribus meis ut eant in Galilæam; ibi me videbunt. + 28.10 Nuntiate. Ut mulier mortifera serpentis verba narravit, ita modo verba vivificatoris, ut a qua tunc mors, modo ab ea vita. Fratribus meis. Ante etiam servos vocavit, modo fratres, ut post resurrectionem eamdem humanitatem resumpsisse, et illos idem sperare doceat.

John 20:17Dicit ei Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum.

Hebrews 2:11Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 3:34

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 3:33Mark 3Mark 3:35 →