Mark 3:33
Et respondens eis, ait: Quæ est mater mea et fratres mei? + 3.33 Quæ est mater. ID. Non refutat obsequi matri qui dicit: Honora patrem et matrem Exod. 20.: sed ostendit se plus debere paternis mysteriis, quam maternis affectibus, idem exemplo monstravit, quod verbo ait: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus Matth. 10.. Nec fratres injuriose contemnit, sed opus spirituale præficit cognationi, docens meliorem esse copulam cordium quam corporum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he answered them, saying, Who is my mother, or my brethren?
In Context
32et sedebat circa eum turba: et dicunt ei: Ecce mater tua et fratres tui foris quærunt te.
Cross References
Deuteronomy 33:9Qui dixit patri suo et matri suæ: Nescio vos: et fratribus suis: Ignoro vos: et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt. + 33.9 Qui dixit patri suo. Quando fecerunt vitulum aureum, jubente Moyse, Levitæ, accincti gladiis, a porta usque ad portam idololatras interfecerunt. In ultione idololatriæ quasi suos non cognoscebant, quia sine differentia occidebant. Unde: Nisi quis reliquerit patrem et matrem et uxorem et filios propter me, non est meus discipulus Luc. 18.. Qui dixit patri suo et matri, etc. Debemus et temporaliter his cum quibus vicinius conjungimur, plus prodesse. Debemus copulam terrenæ cognationis agnoscere; sed si cursum mentis præpedit, ignorare, ut affectus mentis viscera repleat, sed a spiritali proposito non avertat. Hæc bene vaccæ innuunt, quæ sub arca Domini ad montana tendentes, affectu et rigido sensu gradiuntur: pro vitulis pergentes mugiebant sed accepto, itinere gressus non deflectebant.
Mark 6:3Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo. + 6.3 Faber. BEDA. Qui operatur igni et spiritu; unde: Ipse baptizabit vos in igne et spiritu Joan. 1.. Faber est qui fabricatus est auroram et solem.
John 2:4Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. + 2.4 Quid mihi. ID. In his non negat matrem, ut hæretici dicunt, etc., usque ad intrationem ad Deum intelligit, vinum bibit.
2 Corinthians 5:16Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. + 5.16 Neminem novimus. Id est, laudamus. Secundum carnem. Id est, sua quærentem, non quæ Christi: temporalia, non æterna. Nec hoc debet facere aliquis, quia etsi Christus fuit mortalis sicut ego, per quod eum putavi hominem esse tantum, dum eram infidelis: tamen jam est immortalis, et ita securi sumus de præmio. Si quis ergo in Christo est renatus novus, illi jam spe transiit mortalitas, et transibit, et dabitur nova immortalitas. Vel, si quis novus, vetus lex transiit illi, et novam habet. Neminem non secundum carnem. Vitam futuram ita certa spe tenet, quasi jam sit præsens: quæ in Christo surgente impleta est, quæ non est secundum carnem: non quin in eadem carnis substantia resurrecturi simus, sed quod non in eadem qualitate corruptionis, quæ nomine carnis signatur. Et si cognovimus secundum carnem. Quia quamvis dum infidelis intellexit Christum in lege promissum esse secundum carnem, ut legalia observaret et servari præciperet: sed tamen non jam post conversionem nunc ita esse credit, sed umbra penitus cessat.