The Bible Software
bible.softwareMarkMark 4 › Mark 4:16

Mark 4:16

Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And these are they likewise which are sown on stony ground; who, when they have heard the word, immediately receive it with gladness;

In Context

15Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum. + 4.15 Hi autem, etc. Differentias ponit eorum qui audiunt verbum. Sunt autem quidam, ut gentiles, qui nec audiunt.

17et non habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.

Read all of Mark 4

Cross References

Matthew 8:19Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris. + 8.19 Et accedens. Quod Matthæus dicit hoc factum quando jussit ire trans fretum: Lucas vero ambulantibus illis in via: non est contrarium: quia via ambulabant ut venirent ad fretum. Magister. Quasi unus sit de pluribus. Et ipse litterator erat, non spiritualis auditor. Magister. Non dixit, Domine, sed magister: unum de pluribus magistris æstimans.

Mark 6:20Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.

Luke 8:13Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum: et hi radices non habent: qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. + 8.13 Ad tempus credunt. Multi audientes disputationem contra avaritiam vel luxuriam, dicunt contemptores sæculi et castos homines esse beatos: sed ubi species concupiscibiles eorum obtutibus præsentantur, mox recedunt ab eis quidquid recte cogitaverant.

Acts 8:13Tunc Simon et ipse credidit: et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur. + 8.13 Tunc Simon. ID. Vel credidit Domino, verbis Philippi et virtute, etc., usque ad Ecclesiam fraudulenter ingressi, baptisma furantur.

Acts 24:25Disputante autem illo de justitia, et castitate, et de judicio futuro, tremefactus Felix, respondit: Quod nunc attinet, vade: tempore autem opportuno accersam te: + 24.25 Tremefactus, etc., et sperans. ID. Sic junge: tremefactus et sperans, pro his duobus dimisit eum liberæ custodiæ, præ timore Dei et spe pecuniæ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 4:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 4:15Mark 4Mark 4:17 →