The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 8 › Luke 8:13

Luke 8:13

Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum: et hi radices non habent: qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. + 8.13 Ad tempus credunt. Multi audientes disputationem contra avaritiam vel luxuriam, dicunt contemptores sæculi et castos homines esse beatos: sed ubi species concupiscibiles eorum obtutibus præsentantur, mox recedunt ab eis quidquid recte cogitaverant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

They on the rock are they, which, when they hear, receive the word with joy; and these have no root, which for a while believe, and in time of temptation fall away.

In Context

12Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt: deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. + 8.12 Quod autem secus viam. Secus viam seminantur, qui nulla fide, nullo intellectu, nulla saltem tentante utilitatis occasione, percipere dignantur. Porro super petram et in spinis seminantur, qui audiunt quidem et utilitatem verbi probant et desiderium gustant, sed ne perveniant ad id quod gestiunt: vel per adversa terrendo, vel prospera blandiendo retardant. His tribus generibus quicunque verbum auditum non faciunt designantur.

14Quod autem in spinas cecidit: hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitæ euntes, suffocantur, et non referunt fructum. + 8.14 Suffocantur. Quia voluptates et divitiæ suis importunis cogitationibus guttur mentis, ne bonum desiderium ad cor possit intrare quasi aditum vitalis strangulant flatus.

Read all of Luke 8

Cross References

Job 19:28Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum? + 19.28 Quare ergo nunc. Perversi quia in lingua justi accusationem invenire appetunt, verbi radicem quærunt, ex qua loquendi originem sumant, et ramos loquacitatis dilatent: sed tamen sanctus vir mala quæ fugiant, miseratus ostendit.

Proverbs 12:3Non roborabitur homo ex impietate, et radix justorum non commovebitur.

Isaiah 58:2Me etenim de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quæ justitiam fecerit, et judicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me judicia justitiæ; appropinquare Deo volunt. + 58.2 Quasi. Hoc est, quare ego non exaudiam eos sicut illos qui in Ecclesia justitiam faciunt, juste et pie viventes, Christum verum Deum et verum hominem confitentes. Rogant. ID. Alia temeritas Judæorum, quasi confidentes in conscientia bona judicium justum postulant, secundum illud: Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum.

Hosea 6:4Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens.

Mark 4:16Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud:

Luke 22:31Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum: + 22.31 Ait autem Dominus. Ne glorientur duodecim quod soli de tot millibus cum Domino in tentationibus permansisse dicerentur, admonet eos eadem procella potuisse conteri, nisi divina gratia fuissent protecti. Cum vero Satanas expetit tentare, et velut qui triticum purgat ventilando concutere, docetur nullus a diabolo, nisi Deo permittente tentari. Ecce Satanas, etc. Satanas bonos ad cribrandum petit, cum ad eorum afflictionem æstibus anhelat malitiæ. Quo enim invidens eorum tentationem appetit, eo illorum quasi probationem deprecans petit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 8:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 8:12Luke 8Luke 8:14 →