Mark 4:17
et non habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Et alii sunt qui in spinas seminantur: hi sunt qui verbum audiunt,
Cross References
Job 19:28Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum? + 19.28 Quare ergo nunc. Perversi quia in lingua justi accusationem invenire appetunt, verbi radicem quærunt, ex qua loquendi originem sumant, et ramos loquacitatis dilatent: sed tamen sanctus vir mala quæ fugiant, miseratus ostendit.
Matthew 11:6et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me. + 11.6 Qui non fuerit. Qui de divinitatis potentia non dubitaverit, hoc non contra Joannem dixisse putandus est quem mox adeo commendat.
Matthew 13:21non habet autem in se radicem, sed est temporalis: facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.
Mark 4:5Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam: et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terræ:
John 8:31Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, + 8.31 Vere discipuli. Ad hanc altitudinem pervenietis ex fide quæ est humilis, et contemnitur, et est granum sinapis.
1 Corinthians 10:12Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. + 10.12 Videat ne cadat. Ut qui præsumentes de scientia, cum scandalo fratrum edebant idolothyta, et de pseudo gloriantes, judicabant apostolum cum ipsi essent rei.