Mark 4:21
Et dicebat illis: Numquid venit lucerna ut sub modo ponatur, aut sub lecto? nonne ut super candelabrum ponatur? + 4.21 Lucerna, etc. HIER. Lucerna verbum Dei. Modius aut lectus, auditus inobedientium. Candelabrum, apostoli, quos illuminavit verbum Dei. Absconditum et occultum, quod palam fit cum a Domino tractatur. BEDA. Modius, vita nostra divina præscientia mensurata. Lectus, caro, in qua, etc., usque ad quia ei carnis concupiscentias præponit. Nonne ut super candelabrum ponatur? ID. Ut dominetur prædicatio veritatis, subsit servitus corporis, per quam tamen excelsior appareat doctrina tanquam per candelabrum lucerna.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 5:15neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. + 5.15 Neque accendunt lucernam. Domesticis exemplis docet, ne celent lucem verbi sibi commissam. Non accendunt, id est, non ideo data est doctrina prædicationis ut celent eam et subjiciant servituti corporis, dum aliqua timent. Sed corpus suum ministerio Dei subjiciant, ut per vocem et cætera corporis officia lux excellentior cæteris appareat. Unde dicitur I Cor. 9.: Castigo corpus meum, etc. Vel, Christus lucernam accendit, dum testam humanæ naturæ flamma suæ divinitatis implevit: quam nec credentibus abscondit, nec modio, id est mensura legis, vel terminis unius gentis inclusit. Sed super candelabrum, id est, Ecclesiam fidem suæ incarnationis affixit, ubi omnes possint intueri, qui in domo, id est, Ecclesia sunt vel mundo. Unde subdit: Sic luceat, etc. Candelabrum. Sicut lucerna Christus, candelabrum crux est, super quam erat levandus. Candelabrum Ecclesia, quæ verbum vitæ præsentis bajulat.
Luke 11:33Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio: sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant. + 11.33 Nemo. BED. Qui in figura reginæ et Ninivitarum Ecclesiam prætulit Synagogæ, etc., usque ad apertam lucis januam nolunt ingredi credendo.
Ephesians 5:3Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos: