The Bible Software
bible.softwareMarkMark 4 › Mark 4:22

Mark 4:22

Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur: nec factum est occultum, sed ut in palam veniat. + 4.22 Non est enim aliquid, etc. Quasi dicat: Nolite erubescere Evangelium, quia nihil occultum modo, quod non fiat palam in judicio, quando illuminabit Deus abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium Matth. 10.; ubi vobis a Deo laus, illis autem pœna æterna.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For there is nothing hid, which shall not be manifested; neither was any thing kept secret, but that it should come abroad.

In Context

21Et dicebat illis: Numquid venit lucerna ut sub modo ponatur, aut sub lecto? nonne ut super candelabrum ponatur? + 4.21 Lucerna, etc. HIER. Lucerna verbum Dei. Modius aut lectus, auditus inobedientium. Candelabrum, apostoli, quos illuminavit verbum Dei. Absconditum et occultum, quod palam fit cum a Domino tractatur. BEDA. Modius, vita nostra divina præscientia mensurata. Lectus, caro, in qua, etc., usque ad quia ei carnis concupiscentias præponit. Nonne ut super candelabrum ponatur? ID. Ut dominetur prædicatio veritatis, subsit servitus corporis, per quam tamen excelsior appareat doctrina tanquam per candelabrum lucerna.

23Si quis habet aures audiendi, audiat.

Read all of Mark 4

Cross References

Psalms 40:9Verbum iniquum constituerunt adversum me: Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? + 40.9 Nunquid. AUG. Qui habet potestatem ponendi animam, nonne habet et resumendi eam? 1

Ecclesiastes 12:14et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.]

Luke 8:17Non est enim occultum, quod non manifestetur: nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat. + 8.17 Non enim, etc. Quasi dicat. Timor carnalium non vos retardet, sed nec mala opinio, quæ de vobis modo habetur apud incredulos quia etsi viles apparetis, quandoque claritas vestra apparebit, cum Dominus illuminabit abscondita tenebrarum, tunc et vos coronabimini, et punientur vestri adversarii.

Acts 4:20Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui. + 4.20 Non enim possumus. Id est, nolumus, vel in naturam versum est (ut angelis confirmatis) non peccare.

1 Corinthians 4:5Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo. + 4.5 Quoadusque veniat Dominus. Aliter injuria judici fit: quia judicis injuria est si ante judicium ejus a servo procedat sententia. Illuminabit. Id est aperta faciet abscondita tenebrarum, id est peccatorum. Tunc laus erit unicuique. Bene agenti vel cogitanti; hic autem nescitur quis sit laude dignus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 4:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 4:21Mark 4Mark 4:23 →