Mark 4:37
Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And there arose a great storm of wind, and the waves beat into the ship, so that it was now full.
In Context
Cross References
Job 1:19repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus: quæ corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. + 1.19 Repente ventus. Ibid. Latenter dicitur contra eum elementa movisse ille, cujus nutu mota sunt: licet diabolo semel a Deo accepta potestate ad usum nequitiæ suæ elementa concutere, ut et damnatis in metallo, ad usum ignis et aqua servit. A regione deserti. Regio deserti, etc., usque ad nominatam iram in ære monstrat, ventus irruit.
Jonah 1:4Dominus autem misit ventum magnum in mare: et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri.
Luke 8:22Factum est autem in una dierum: et ipse ascendit in naviculam, et discipuli ejus, et ait ad illos: Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt.
Acts 27:41Et cum incidissemus in locum dithalassum, impegerunt navem: et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi maris. + 27.41 Bithalassum. BED. Græci Thalassan vocant mare, etc., usque ad et mare a Græcis dicitur Thelasson.