The Bible Software
bible.softwareMarkMark 4 › Mark 4:39

Mark 4:39

Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari: Tace, obmutesce. Et cessavit ventus: et facta est tranquillitas magna. + 4.39 Tace, obmutesce. Nota quod omnis creatura sentit imperium Creatoris. Non quod omnia animata, ut mentiuntur hæretici, sed majestate conditoris quæ nobis insensibilia, illi sunt sensibilia.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he arose, and rebuked the wind, and said unto the sea, Peace, be still. And the wind ceased, and there was a great calm.

In Context

38Et erat ipse in puppi super cervical dormiens: et excitant eum, et dicunt illi: Magister, non ad te pertinet, quia perimus? + 4.38 In puppi. HIER. Puppis mortuis pellibus vivos continet et fluctus arcet, et ligno solidatur, etc., usque ad: Tranquillitas magna; pax Ecclesiæ post pressuras, sive theorica post activam vitam. Dormiens. BEDA. Discipulis navigantibus Christus obdormit, quia fidelibus regni futuri quietem meditantibus et Spiritus sancti secundo flatu vel remigio proprii conatus mundi fluctus post terga jactantibus, subito Christi passio advenit, quo ascendente, etc., usque ad sed ad gubernatorem recurramus, illum sedulo excitemus, qui non servit, sed imperat ventis, qui omnia sedabit, qui portum salutis indulgebit.

40Et ait illis: Quid timidi estis? necdum habetis fidem? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum: Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei? + 4.40 Quid timidi estis? BEDA. Quasi dicat: Quid me præsente timetis? Cui simile est, quod post resurrectionem exprobravit incredulitatem illorum, et duritiam cordis, quia hi qui viderunt eum resurgere, non crediderunt Marc. 16.. Et item: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ! Nonne oportuit pati Christum et sic intrare in gloriam suam Luc. 24.? Et timuerunt. Matthæus: Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est, etc. Matth. 8. Non ergo discipuli, sed alii qui in navi erant mirabantur, de eo dubitantes, cui mare et ventus obedirent. Vel etiam ipsi discipuli recte homines dicti, quia necdum noverant potentiam Salvatoris.

Read all of Mark 4

Cross References

Exodus 14:22Et ingressi sunt filii Israël per medium sicci maris: erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et læva.

Job 38:11et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.

Psalms 65:7Qui dominatur in virtute sua in æternum; oculi ejus super gentes respiciunt: qui exasperant non exaltentur in semetipsis. + 65.7 Non exaltentur. Ibid. Pro lege quasi plus illis debeatur. Omnes enim peccaverunt, etc. Rom. 3. 1

Psalms 93:3Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur; 1

Proverbs 8:29quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos; quando appendebat fundamenta terræ:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 4:39

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 4:38Mark 4Mark 4:40 →